Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Psalmus 17

E Vicipaedia
Versio Anglica versûs 15 (perperam 5 inscripti) psalmi 17 in coemeterio Terrae Mariae: "Ego autem in iustitia videbo faciem tuam; / satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo" (Nova Vulgata)
Psalmus 17 Hebraice recitatus

Psalmus 17 (enumeratione Graeca psalmus 16 dictus) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Precatio. David" et verbis "Exaudi, Domine.

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Psalmus hic continet tristem querimoniam de crudeli hostium superbia. Deinde testatur David, praeter meritum ita se inhumaniter vecxari, quia nullam illis saeviendi causam dederit. Simul Deum vindicem implorat, ut eius manu liberetur. Etsi autem inscriptio nullum tempus designat, probabile tamen est Davidem hic de Saule et eius asseclis conqueri.[1]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 17 (16) ex versione vulgata Clementina:

1 Oratio David.
Exaudi, Domine, iustitiam meam;
intende deprecationem meam.
Auribus percipe orationem meam,
non in labiis dolosis.
2 De vultu tuo iudicium meum prodeat;
oculi tui videant aequitates.
3 Probasti cor meum, et visitasti nocte;
igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
4 Ut non loquatur os meum opera hominum:
propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
5 Perfice gressus meos in semitis tuis,
ut non moveantur vestigia mea.
6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus;
inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
7 Mirifica misericordias tuas,
qui salvos facis sperantes in te.
8 A resistentibus dexterae tuae custodi me
ut pupillam oculi.
Sub umbra alarum tuarum protege me
9 a facie impiorum qui me afflixerunt.
Inimici mei animam meam circumdederunt;
10 adipem suum concluserunt:
os eorum locutum est superbiam.
11 Proiicientes me nunc circumdederunt me;
oculos suos statuerunt declinare in terram.
12 Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam,
et sicut catulus leonis habitans in abditis.
13 Exsurge, Domine: praeveni eum, et supplanta eum:
eripe animam meam ab impio;
frameam tuam 14 ab inimicis manus tuae.
Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum;
de absconditis tuis adimpletus est venter eorum.
Saturati sunt filiis,
et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
15 Ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo;
satiabor cum apparuerit gloria tua.

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XVI, p. 61.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 16 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 17 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!