Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Psalmus 43

E Vicipaedia
Psalmus 43 (42) in psalterio saeculi XV Les très riches heures du duc de Berry

Psalmus 43 (enumeratione Graeca psalmus 42 dictus) libri Psalmorum verbis "Iudica me, Deus" incipit. In texto Masoretico superscriptionem non habet, sed in Septuaginta translatione "Psalmus David" inscribitur. In hoc psalmus psalmista ab hoste vexatus Deum precatur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Psalmus hic proximo affinis est. Nam David, quem probabile est eius authorem esse, iniusta hostium violentia et tyrannide fugatus et expulsus a patria, Deum vindicem implorat, seque ad spem restitutionis hortatur.[2]

Quartus versus huius psalmi adhibetur in initio Missae Tridentinae, cum sacerdos ante altare dicit antiphonam "Introibo ad altare Dei" et alii ministri respondent "Ad Deum qui laetificat iuventutem meam", deinde sacerdos et ministri totum psalmum recitant.[3]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 43 (42) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus David.
Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta:
ab homine iniquo et doloso erue me.
2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti?
et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam:
ipsa me deduxerunt, et adduxerunt
in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
4 Et introibo ad altare Dei,
ad Deum qui laetificat iuventutem meam.
Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5 Quare tristis es, anima mea?
et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei, et Deus meus.

  1. "Prayer to God in Time of Trouble", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 43, p. 204.
  3. Missale Romanum ex decreto SS. Concilii Tridentini restitutum summorum pontificum cura recognitum (PDF), editio typica (Romae: 1962), 216.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 43 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!