Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Preces

E Vicipaedia
(Redirectum de Precatio)
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Maria Magdalena orat.

Preces sunt hominis pii invocationes deorum (in traditione polytheisticá) aut Dei (in traditione monotheisticá), ut oratione gratias deitati vocatae agat vel illam laudet vel propitiam reddat ad votis ac desideriis satisfaciendum.

Precatio Romana

[recensere | fontem recensere]

Nonnulli auctores nos certos faciunt Romanos antiquos magna voce nec silentes oravisse, et interdum contra aliquem, ut huic incommoda acciderent.

Scriptores Christiani pro prece, in primis de pater noster scribentes, etiam voce oratio utebantur.

Secundum Catechismum Catholicae Ecclesiae (§ 2558):

Magnum est mysterium fidei. Ecclesia illud in Symbolo Apostolorum profitetur (pars prima) et in liturgia celebrat sacramentali (pars secunda), ut fidelium vita Christo fiat in Spiritu Sancto conformis ad gloriam Dei Patris (pars tertia). Hoc igitur mysterium exigit ut fideles illud credant, illud celebrent et ex illo vivant in relatione viva et personali cum Deo vivo et vero. Haec relatio est oratio.

Catechismus Catholicae Ecclesiae praeterea profert sententias:

"Pro me oratio est impetus cordis, est simplex intuitus ad caelum missus, clamor est gratitudinis et amoris tam in probatione quam in gaudio"
"Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae consentanea sunt postulatio a Deo."

Aliquae preces Christianae

[recensere | fontem recensere]

Inter precum Religionis Christianae aut distincte Catholicae sunt exempli gratia:

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad preces spectant.