Iulius I
Iulius (natus die ignoto Romae; obiit die 12 Aprilis 352) erat episcopus Romae et Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 6 Februarii 337 ad mortem. Iulius magnae partes in controversia Arii egit. Post depositionem Athanasii, quem Iulius sustinuerat, Papa synodum ante eum proposuit. Iulius fuit filius Rustici.
Vita
[recensere | fontem recensere]Cum Eusebii Nicomediensis asseclae in synodo Antiochiae anno 341 celebrata Athanasii Alexandrini dimissionem renovaverunt, legati missi sunt non solum ad imperatorem Constantem sed etiam et ad papam. Iulius pontifex maximus prudenter factionem utramque invitavit, postquam opinionem suam in favorem Athanasii effatus est. Dixit tamen quaestionem ante synodum ponendam esse, quod propositum neutri acceptum est.
Athanasius iterum exsul Romam venit ubi episcopus verus a synodalibus anno 342 habitus est. Serdicae in concilio episcopi orientales LXXVI Philippopolim transeuntes Iulium, Athanasium et alios de sedibus deponendos esse annuntiaverunt. Occidentales episcopi CCC autem synodi Romanae decisiones confirmaverunt dicentes istos orientales esse removendos.[1] Talibus iuribus revisionis, quae decretis tertio et quarto et quinto in concilio hoc quoque affirmata sunt, episcopi Romani status valde corroboratus est.
Iulius fana Sanctae Mariae trans Tiberim et Sanctorum XII Apostolorum construxisse dicitur. Insuper diem nativitatis DNIC in diem 25 Decembris in sempiternum statuit.
Veneratio et memoria
[recensere | fontem recensere]Mox Iulius a Romanis sanctus putabatur.[2] Memoria eius celebratur die 12 Aprilis. Patronus latrinarum purgatorum est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Fontes Latinae de papis usque ad annum 530 (Papa Felix IV)
- Opera Omnia
- Lexicon sanctorum oecumenicum
- Manlio Simonetti: Giulio I. In: Enciclopedia dei Papi. Romae 2000.
- ↑ Karl Baus, Eugen Ewig: Die Reichskirche nach Konstantin dem Großen. Die Kirche von Nikaia bis Chalkedon (= Handbuch der Kirchengeschichte, Bd. 2). Herder, Freiburg 1973, p. 40.
- ↑ Clemens Bombeck: Auch sie haben Rom geprägt. An den Gräbern der Heiligen und Seligen in der Ewigen Stadt. Verlag Schnell & Steiner, Regensburg 2004, ISBN 3-7954-1691-4, p. 139.