Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Pius X

E Vicipaedia
Wikidata Pius X
Res apud Vicidata repertae:
Pius X: imago
Pius X: imago
Pius X: subscriptio
Pius X: subscriptio
Nativitas: 2 Iunii 1835; Resium
Obitus: 20 Augusti 1914, 1914; Palatium Apostolicum
Patria: Regnum Italiae
Nomen nativum: Giuseppe Melchiorre Sarto

Pontificatus

19031914
Praecessor: Leo XIII
Successor: Benedictus XV

Insignia heraldica

Pius X: insigne
Pius X: insigne

Pius PP. X (natus Iosephus Melchior Sarto Resii in Provincia Tarvisina Italiae die 2 Iunii 1835; mortuus die 20 Augusti 1914) fuit Papa Romanus a die 4 Augusti 1903. Eius sententia apostolica fuit Instaurare omnia in Christo. Hodie sanctus in Ecclesia Catholica colitur, et festa sua 21 Augusti est.

Agricolarum liber Italicorum a puero Franciscanam coluit paupertatem: ludi nudo pede viam conficiebat calceisque ut parceret demum usque ad scholam utebatur.

Annum vicensimum tertium vitae gerens, ordinatus est sacerdos. Capellanus erat Tomboli, e cuius incolis multi nec scribere nec legere, sed valde impias voces iactare poterant. Quos ipse docere litteras pollicitus est si desisterent a blasphematione. Tum capellanus Saltiani promotus notum catecheticum scripsit opus. Anno 1875, episcopus eum fecit canonicum. Tunc episcopus Mantuae consecratus est. Pastor bonus habitus est ovium suarum, neque pecuniae nec opibus studuit. Anno 1893, cardinalis creatus est, et electus patriarcha Venetiae. Leone XIII mortuo, ipse Romam vectus dixit: "Redibo vivus aut mortuus!"

Pontificatus

[recensere | fontem recensere]

Conclave coepto 1 Augusti 1903, favoritus erat Cardinalis Rampolla, qui sub Leone XIII munere Secretarii Status functus erat. Dicitur nomine imperatoris Francisci Iosephi Kniaz Cardinalem Puzyna post secundum scrutinium vetendi iure Catholicus Caesar usus esse, sed et tertio scrutinio Rampolla maioritas eum elexit. Cum quorum necessarium non pervenire posset, Venetorum ad patriarcham animi cardinalium se verterunt.

Suffragantium numero crescenti petit collegas: "Si Dominum amatis, mei obliviscimini! Desunt virtutes papales mihi." Septimo scrutinio completo, Ecclesia Catholica mundus summum pontificem habuit novum. Iosephus Cardinalis Sarto flens decano cardinalium roganti "Acciperetne?" respondit: "Accipio, sicut accepta est crux."

In prima encyclica, "E supremi pontificatu," apparuit sententia pontificatus sui: Instaurare omnia in Christo. Modernistarum doctrinas acriter refutavit encyclica "Pascendi dominici gregis" et syllabo errorum quo opiniones quasdam de Scriptura, Apostolica Sede, Sacramentis, aliisque rebus damnavit.

Bene meritus de sacris liturgiae musicae. Vix consecratus die 22 Novembris (festo Sanctae Caeciliae, patronae musicae), edidit motu proprio Inter Sollicitudines (cum Laurentio Perosi conscriptus). Anno 1908, promulgavit pueris eucharistiam dari licere cum annum discriminis perveniebant quod circa septimum vitae annum statuit. Tum res publica Francogallica legem separationis promulgavit; quam ambabus encyclicis "Vehementer nos" et "Une fois encore" damnavit. Eodem anno, congregationi Romanae et universalis Inquisitionis (hodie Congregationi pro Doctrina Fidei) nomen in Sacra Congregatio Sancti Officii mutavit et congregationem episcopalem constitutione apostolica Sapienti Consilio die 29 Iunii 1908 condidit.

Anno 1908, Papa Pius X famosum mysticum Iohannem Rusbroquium inter beatos ascivit.

Regnavit usque ad annum 1914. Die 20 Augusti ut bellum imminentem avertere ("Veniet Bellum Magnum" dixit) nequisset mortuus depositus sub Vaticana basilica. Anno 1954, Pii XII decreto in librum sanctorum adscriptus est, et sanctus nunc veneratur.

Pius X sedecim encyclicas epistulas scripsit:

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pium X spectant.
Series Paparum

PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleutheriusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix III Gelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus