Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Haec pagina rem publicam Austriam tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Austria” appellatur, vide Austria (discretiva).

Austria[1][2] (Theodisce Österreich, ex forma vetere Ostarrichi[3]) est res publica foederalis in media Europa sita. Tres provinciae Romanae, nominatim Raetia, Noricum Pannoniaque, erant ex toto (sc. Noricum) aut ex parte in terra hodiernae civitatis Austriae. Terrae finitimae sunt Slovenia Italiaque in meridiem, Helvetia Lichtensteinumque in occasum, Germania et Cechia in septentriones, Slovacia Hungariaque in orientem.

Wikidata Austria
Res apud Vicidata repertae:
Austria: insigne
Austria: insigne
Austria: vexillum
Austria: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Italia, Lichtenstenum, Helvetia, Cechia, Hungaria, Slovacia, Slovenia, Germania
Locus: 48°0′0″N 14°0′0″E
Caput: Vindobona

Gestio

federal parliamentary republic, semi-presidential system
Princeps: Alexander Van der Bellen
Praefectus: Carolus Nehammer
Consilium: Austrian Parliament
Iudicium: Constitutional Court of Austria

Populus

Numerus: 8 979 894
Sermo publicus: lingua Theodisca, lingua gesticulatoria Austriaca
Zona horaria: UTC+1
Moneta: euro

Commemoratio

Paean: Land der Berge, Land am Strome

Sigla

ISO AT, AUT, 040; IOC AUT
Dominium interretiale: .at
Praefixum telephonicum: +43
Siglum autoraedarum: A

Tabula aut despectus

Austria: situs
Austria: situs

Rei publicae forma

recensere

Austria est civitas neutralis, quae, verbi gratia, Consociationi Foederis Atlantici Septemtrionalis non interest, aliter ac plurimae Europae civitates. Neutralitas sequitur ex Pacto Civitatis Austriacae (Theodisce Staatsvertrag), 15 Maii 1955 Vindobonae obsignato, quo Austria se in neutralitatem perennem constrinxit.

Consilium Nationale Austriacum (Theodisce Nationalrat, cum 183 scamnis) de 29 Septembris 2019 componitur ita:

  • ÖVP: 71 scamna (37,46% suffragiorum);
  • SPÖ: 40 scamna (21,18% suffragiorum);

Expraeses foederalis partium Viridium Alexander Van der Bellen die 4 Decembris anni 2016 electus est cum 53,79% suffragiorum contra 46,21 centesimae suffragiorum Norberti Hofer. Die 26 Ianuarii anni 2017 in munus ingredit, biduum post sui decessoris Henrici Fischer decessum.

Sunt et multae aliae factiones, quarum pars suffragiorum autem ad Consilium Nationale Austriacum intrandum non sufficit (ut puta Factio communistica Austriae). Nunnullae tantummodo in quibusdam regionibus vel communibus vigent (Societas pro futuro Austriae, Factio laboris et aliae).

Geographia

recensere

In Europae Mediae corde, Austria eam opportunitatem, ut sit finitima octo nationibus, habet. Montana natio est: Alpes duas tertias superficiei partes occupant, qua re Austria interdum res publica alpina (i. e. Alpenrepublik) nominatur. Longissimum flumen Danubius Germaniam, Slovaciam, Hungariam, Serbiam et Romaniam etiam transit, cuius percursio circiter 350 km in Austria lata est. Altissimum acumen est Magnus Campanarius (Theodisce Großglockner) 3797 metrorum.

Fere 70 centesimae nationis Alpibus teguntur, ubi flumina Aenus, Iuarum sive Viarum sive Igonta Dravus, Mura, valles in quibus Alpina humana vita cogitur percurrunt. Quia non tota terra montana est, natio prosperam agriculturam et viniculturam possidet. Oriente Sinus Vindobonensis est ubi Danubius Austriae capiti, Vindobonae iungitur. Inter lacus, Bodamicus eminet.

Natio circiter octo miliones incolarum habet et suum caput, Vindobona, 1,67 miliones incolarum, quamobrem, crebro dicitur de macrocephalia, velut in Francogallia de Lutetia. Sicut in multis nationibus opulentis etiam populus austriacus senescit.

Divisio administrativa

recensere

Austria in civitates seu terras foederales (Theodisce: Bundesländer (pl.), sg. Bundesland) novem divisa est:

Civitas (Bundesland) Caput Civitates Austriae 
Latine Theodisce Latine Theodisce
1 Burgenlandia Burgenland Ferreum Castrum Eisenstadt
2 Carinthia Kärnten Clagenfurtum Klagenfurt
3 Austria Inferior Niederösterreich Cetium vel Aelium Cetium Sankt Pölten
4 Austria Superior Oberösterreich Lentia Linz
5 Salisburgum Salzburg Salisburgum vel Iuvavum Salzburg
6 Styria Steiermark Graecia Graz
7 Tyrolis Tirol Pons Aeni Innsbruck
8 Cisarulana Vorarlberg Brigantium Bregenz
9 Vindobona Wien Vindobona Wien

Civitates dividuntur in 84 circulos (Theodisce Bezirke) et 15 municipia (Statutarstädte), quorum nomina sunt: Castrum Ferrum, Graecia, Pons Aeni, Clagenfurtum, Cremisa, Lentia, Rust, Salisburgum, Cetium, Stira, Santicum, Waidhofen, Ovilava, Vindobona, Nova civitas Viennensis.

Circuli dividuntur in communia, quae sunt minima divisio administrativa.

Maxima pars circulorum etiam in circulos iudiciales dividitur, quorum sunt numero 200 (saepe cum iudicio locali), limites autem circulorum iudicialium cum divisione administrativa non semper congruunt.

Vindobona simul est caput Austriae, civitas, circulus sive municipium et commune. 23 tribus Vindobonae, cum circuli communales vocentur, tamen circulis supra descriptis pares non sunt, quod gubernatoribus eorum electis pauca auctoritas est.

Appellationes regionum historicae

recensere
 
Austriacum Parlamentum Vindobonae.
 
Topographia Austriae.

Aliquibus in civitatibus veteres appellationes regionum, scilicet Gau (i.e. pagus) sive Viertel (i.e. quarta pars) sunt in usu, tamen vi administrativa carentes.

  • In regione Salzkammergut (in Austria Superiore. Salisburgo et Styria): Attergau.
  • Vallis Danubii ab Anisia in orientem versus Strudengau vocatur.
  • In Cisarulana: Walgau.
  • In Salisburgi civitate) limites pristinorum pagorum (Flachgau, Tennengau, Pongau, Pinzgau, Lungau) cum circulis administrationis recentis congruunt, unusquisque circulus hodiernus autem nomen a suo loco medio trahit.
  • Civitates Austria Superior et Austria Inferior pro consuetudine vetere in quattuor partes (Viertel) dividuntur: Austria Superior in Mühlviertel (= pars fluvii Mühl), Hausruckviertel (= pars collium Hausruck), Innviertel (= pars Aeni fluvii) et Traunviertel (= pars Drunae fluvii), Austria Inferior in Waldviertel (= pars silvae), Weinviertel (= pars vini), Mostviertel (= pars musti) et Industrieviertel (= pars industriae).

Caput rei publicae est Vindobona (Juliobona).

Vide etiam Indicem urbium Austriacarum

Euroregio

recensere
  • Euroregio Silva Bohemica
  • Euroregio Silva Nortica

Historia

recensere
 
Ioannes Iosephus Venceslaus, comes Radetzky dux Austriacus, a G. Decker pictus circa 1850 (Museum Historiae Exercitus Austriae). Radetzky (natus in Bohemia anno 1766, mortuus Mediolani anno 1858), bellum pro Austriaco Imperatore Francisco Iosepho gessit contra Italicos rebelles in Langobardico-Venetico Regno annis 1848 et 1849.

Magnam partem Austriae olim Celtae incoluerunt, quorum civitas a Romanis Regnum Noricum appellabatur. Id paulatim vi absente Imperio Romano adiunctum est.

Omnes regiones a Danubio in meridiem spectantes a primo saeculo exeunte partes Imperii Romani fuerunt ad provincias Raetiam, Noricum et Pannoniam pertinentes. Tempus Romanum in regionibus ad Danubium sitis anno 488, cum Romani demigraverunt, finem habuit, in Austria meridiana sexto saeculo exeunte.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Austria Romana.

Imperio Romano labente Hunni eam regionem populaverunt, aliis gentibus sequentibus, qui de hereditate Imperii Romani certaverunt.

Medio Aevo ineunte Bavari et Franci rerum potiti fuerunt.

Anno 788 Carolus Magnus Avaros incolas devicit quorum terram nunc Austriam nominamus. Permultae coloniae Germanorum deductae sunt. Regio primo marcha ("Marcha Austriae" sive "Marcha orientalis"), postea ducatus factus est.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Index marchionum et ducum Austriae.

Saeculo XIII Ottocarus II, rex Bohemiae, etiam dux Austriae (abb anno 1251) erat, sed anno 1278 a Rudolpho I devictus est, qui primus domus Habsburgensis dux Austriae Styriaeque factus est.

Saeculo XIV Domus Habsburgensis Tyrolum Tergestemque suscepit. Rudolphus IV (1358–1365; dictus "fundator") Universitatem Vindobonensem fundavit, quae adhuc "Alma Mater Rudolphina" appellatur. Idem litteris ficticiis nomine Privilegium Maius nomen archiducis multis praerogativis deditum postulavit, quod postea (anno 1453) ius ratumque factum est.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Index archiducum Austriae.

Reformatio ecclesiae initio celeriter propagata, saeculo decimo septimo autem repressa est. A saeculo decimo quinto exeunte usque ad annum 1690 terrae Habsburgenses saepe ab Imperio Ottomanico oppugnatae sunt. Anno 1529 Ferdinando Primo imperatore copiae Ottomanicae prima obsidione Viennenensi defendi potuerunt, post secundam obsidionem Viennensem anno 1683 exercitus Habsburgenses (imprimis Eugenio principe duce) Turcas reppulerunt, ut anno 1699 Caroloviciae et anno 1718 Passaroviciae paces fierent, quibus confinia usque ad annum 1908 firma adepti sunt.

Maria Theresia ministros imperiales creavit provinciarumque libertatem comminuit. Filius eius Iosephus II linguam theodiscam per totum regnum praescribere conatus est.

Discrimine Napoleonicorum bellorum finito Austria magnam partem mediae Europae Balcanorumque dominabatur. Sub Francisco Iosepho (anno 1867, vide: Conventio Austro-Hungarica), Imperium Austriae ita regionatim divisum est inter Austriam et Hungaria, ut (Imperium Austro-Hungaricum) imperium Austriae et regnum Hungaricum contineret.

Post primum bellum mundanum regnum Austriacum, vituperatum tamquam populorum carcer (theodisce Völkerkerker), dissolutum et divisum est inter singulas civitates novaeque respublicae fundatae sunt. Austria in priscas provincias Germanorum reducta est.

Anno 1938 Germania Austriam invasit et sibi iunxit. Post secundum bellum mundanum Austria res publica democratica facta est: culmen politicum ad libertatem plenam reddendam fuit Pactum status Austriaci anni 1955. Nationibus Unionis Europaeae Austria interest.

Oeconomia

recensere
  • Vacuitatis laboralis taxatio: 4.5% (exeunte anno 2005) secundum data Europaea, 7.1% (Aprili anni 2005) secundum Austriacorum calculorum methodos.
  • PDG (productus domesticus grossus: 254 miliones dollariorum (anno 2005).
  • PDG per capita: 31.406 dollaria (anno 2005)

Ponderis res in Austriaca industria:

Rationes aerariae

recensere

Demographia

recensere
 
Tabula a Canaletto Vindobonae per primum saeculi duodevicensimi dimidium.

Austriaci eiusdem generis populus est, quamquam quattuor decennia magnae immigrationis significanter Austriacam incolariam compositionem immutaverit.

Secundum anni 2001 incolarum censum, 88.6 centesimae indigenarum Theodisce utentes (quorum 96% Austrobavaricis dialectis et 4 centesimae Alemannicis dialectis utuntur, dum reliquum 11.4 centesimae aliquot allophylicis linguis utuntur. Haud Theodisce Austriaci loquentes dividi possunt in duos circulos: traditionales allophylos, Imperii Habsburgorum antique partibus territoriis conexos, et novos allophylos, e recenti immigratione provenientes.

"Traditionales" ethnici allophyli in Austria

recensere

Solum tres numerice significantes traditionales allophylici circuli sunt --14.000 Carinthii Sloveni (secundum anni 2001 censum- haud sollemnes Slovenicarum societatum aestimationes augent numerum ad 30 000–50 000) in Austriaca Carinthia (Austromedia in Austria) et circiter 25.000 Croatarum et 20 000 Hungarorum in Burgenlandia (iuxta Hungaricum limitem) [4]. Sloveni valde iunctam communitatem conformant quorum iura et etiam Croatarum lege proteguntur et generatim in praxe servantur. Praesentes Austriae fines, olim Imperii Habsburgorum centrum secundam civitatem maximam in Europa constituens, e Foedere Sancti Germani in Laya anno 1919 instituti sunt. Aliqui Austriaci, particulatim circa Vindobonam, adhuc cognatos in Cechia, Slovacia et Hungaria habent.

Parvus Hamaxobiorum, Romaniensium et Sintiorum, allophylus etiam nationem incolunt, quorum multitudo cum finitimarum nationum emigratione augere videtur.

Novi ethnici allophyli in Austria (advenae et naturalizati)

recensere

Secundum Grapheum Rationarium Austriacum, in anni 2006 dimidio, 814 800 advenae legaliter Austriam incolunt, 9,8 centesimae totorum incolarum repraesentantes, maximorum indicum in Europa unus. Horum advenarum sessorum, 305 100 ex Antiqua Iugoslavia et 110 00 e Turcia venerunt. Crescentis naturalizationis indicis gratia, 330 000 homines inter annum 1985 et exeuntem annum 2003 naturalizati sunt, circiter 4 centesimae 7,4 milionum Austriacorum civium hodie nationem incolentium repraesentantes.

Horum novorum civium 110 000 ex Antiqua Iugoslavia et 90 000 e Turcia venerunt. Consideratis ante annum 1985 naturalizatinibus, anno 2005 saltem 15 centesimae multitudinis erat vel advena vel adventiciae originis.

Austriae crescens Turcus allophylus

recensere

Inter 250 000 et 270 000 ethnicorum Turcicorum (incluso? considerabili Turcarum Carduchorum allophylo) hodie Austriam incolunt. Circiter 3 ad 3,5% totius multitudinis unicus ethnicus allophylus maximus in Austria conformant. Circa 13 000 Turcae anno 2003 naturalizati sunt et, dum 2000 Turcae Austria eodem anno reliquerunt, 10 000 nationem immigraverunt, quod magnam incrementi proclivitatem confirmat.

Multorum Austriacorum et Austriacae Gubernationis obstantia ut de accessu ad Unionem Europaeam dialogus cum Turcia Octobri mense anni 2005 aperiatur videtur saltem partim conecti metui ut, si liber Unionis Europaeae territorio motus, immodicus Turcarum civium numerus Austriam idoneum locum immigrationi eligere possit, quia iam est ibi bene stabilita Turca communitas. Comparate, solum 12 000 Turcae cives Italiam ineunte anno 2004 colebant.

Munus religionis

recensere

Circiter 78% omnium Austriacorum Romani Catholici sunt. Ecclesia a politica activitate abstinet; nihilominus, laicae Catholicae societates cum conservativis Partibus Popularibus consociantur. Partes Socialdemocraticae Austriacae iam dudum suam anticlericalem positionem reliquerunt. Parvi Lutherani allophyli praesertim Vindobonae, in Carinthia, et in Burgenlandia inveniuntur. Immigratio per ultima decennia Musulmanorum excentationem? auxit.

Demographica data

recensere

Haec data ex Libro factorum mundanorum Mediae Intellegentiae Agenturae (Anglice: CIA World Factbook) et Rationario Austriae (Theodisce Statistik Austria).

 
Pyramis incolaria Austriae.
8.292.322 (Kalendis Octobribus anni 2006)

Aetatis structura

recensere
0-14 annos nati: 16.0% (viri 675.913/feminae 641.794)
15-64 annos nati: 67.7% (viri 2.792,690/feminae 2.784.522)
65 annos nati et maiores: 16.3% (viri 533.258/feminae 805.129)

Media aetas

recensere
Omnes: 40,9 annos nati
Viri: 39,8 annos nati
Feminae: 42 annos nati (anno 2006)

Incolarii incrementi index

recensere
0,50% (annis 2005/06)

Ortus index

recensere
9,50 ortus pro 1.000 incolis (anno 2005)

Mortis index

recensere
9,10 mortes pro 1.000 incolis (anno 2005)

Migrationis Index

recensere
6.10 migrantes pro 1.000 incolis (anno 2005)

Sexualis proportio

recensere
Ortu: 1,04 viri pro femina
Minores quam 15 annos nati: 1,05 viri pro femina
15-64 annos nati: 1,00 viri pro femina
65 annos nati et maiores: 0,66 viri pro femina
Omnes incolae: 0,95 viri pro femina (anno 2005)

Infantilis mortalitatis index

recensere
Omnes: 4,2 mortes pro 1.000 vivis natis (anno 2005)
Viri: 4,4 mortes pro 1.000 vivis natis (anno 2005)
Feminae: 4,0 mortes pro 1.000 vivis natis (anno 2005)

Vitae exspectantio ortu

recensere
Omnes incolae: 79,45 anni
Viri: 76,65 anni
Feminae: 82,24 anni (anno 2005)

Totus fertilitatis index

recensere
1,41 pueri nati pro femina (anno 2005)
Adultis praevalentiae index: 0,2% (anno 2006)
Homines vivens cum VIDH/SCDI: 12.000-15.000 (anno 2006)
Novae infectiones cum VIDH/SCDI: 453 (anno 2005)
Mortes: 54 (anno 2004)

Nationalitas

recensere
Substantivum: Austriacus-i (masc.), Austriaca-ae (fem.)
Adiectivum: Austriacus-a-um[5][6][7]

Ethnici circuli

recensere
Theodisce loquentes 92%, recogniti allophyli includunt Slovenice, Hungarice loquentes.
Bohemice, Slovacice, et Croatice loquentes 4%, Turcice loquentes 1,6%,
alii aut haud specificati 2,4% (anni 2001 census)

93% feminarum maritum habent

Religiones

recensere
Romanus Catholici 73,6%, Protestantes 4,7%, Muslimi 4,2%, alii 3,5%, haud specificati 2%, irreligiosi 12% (anno 2001])

Alphabetismus

recensere

Definitio: Homines 15 annos nati et maiores legendo scribendoque capaces.

Omnes incolae: 98%
Viri:
Feminae:
Analphabeti: circa 3-4% Austriacorum functionaliter analphabeti sunt.

Infrastructura

recensere

Transvectio

recensere

Austriacarum transvectionum infrastructura directe suo situi, altera ex parte Alpibus mediis, et alteran? in parte quadrivii in corde Europae Mediae statui, conectitur, tam ex aspectu autoviariarum quam ferriviariarum conexionum. In Alpibus viarum communicationis explicatio numerosis specibus et pontibus eget qui extremis meteorologicis condicionibus resistendi sunt. Propter medium situm, Austria de facto transitus civitatem constituit, praecipue per boreomeridionalem et boreaustrorientalem axes, et casu Sipario Ferreo, etiam per anatoloccidentalem? axem. Quod enormem? viarum communicationis immodicitatem? sic implicat, praesertim in fragilibus oecologicis zonis, quod provocat incolarum partis protestationes.

Ut haec difficilis attentionum copulatio adspiciatur, simul oeconomicarum oecologicarum, aliquae rationes necessariae factae sunt, quae Austriam in ambitali protectione antecessoriam nationem faciunt. Alpina res publica praecocissime verbi gratia catalyzatrorum usum in motratis vehiculis imposuit. Aliquae viae circulationis non aperiuntur exceptis autocinetis onerariis propter molestiam sonoram minutam. Diversae deregulationes, nihilominus, praecipue inter aliquos incolas tales quales vallis Aeni, sensum ut instantiis regulationis cogantur internationalibus et nationalibus planis imprimis per Unionem Europaeam agendo traxit.

Autocinetica transvectio

recensere

Viarium rete autocineticum Austriacum in praesenti componunt:

  • 2000 km autoviarum (Theodisce Autobahnen) et viarum rapidarum;
  • 10 000 km viarum characteris prioritarii (antique viae foederales sive Bundesstraßen);
  • 24 000 km viarum regionalium (Landesstraßen);
  • 70 000 km viarum communalium (Gemeindestraßen).

Rete viarum praecipue Civitate sustentatur. Vectigal super vehiculis super rete viarum est, sub forma sigilli obligatorii (73 € anno 2007 pro sigillo annuo). Autocinetis onerariis canon chiliometricum solvendum est (maximum 0,273 €/km) ad societatem ASFINAG.

Obligatorie phari omnium vehiculorum accendendi sunt, adhuc diu, tam intra urbem quam extra. Autocinetistae infractores multantur (minimum 15 €) de 15º die Aprilis anni 2006.

Ferrivia

recensere

Maxima retis ferriviarii pars societate ÖBB (Österreichische Bundesbahnen) geritur. Etiam aliae societates in Austriaca transvectione ferriviaria adsunt, seu Civitatibus seu campo privato possessae.

  • Anno 2006 circa 440 "miliones" vectorum rete ferriviario Austriaco usi sunt, quod incrementum 10 milionum de anno 2005 supponit. Hoc incrementum rapidum iuxta insufficientes collocationes pecuniarias societatem ÖBB currus supplementarios e suis Germanico, Helvetico, Italiano, Hungarico, et Polonico sociis conducere coegit ut postulatio praecipue per ferias Christi Natalis anni 2006 aspiceretur. Media aetas curruum societatis ÖBB 21 annorum est.
  • Autocinetorum onerariorum transvectio per via ferream (etiamn nominata «transvectio mixtum» in rapida explicatione est: Tirolis percursu super ferriviis usi sunt circiter 110.000 autocineta oneraria anno 2006, id est, 130% incrementum commeatus. Partim permagnarum subventionum e Civitate foederali Austriaco gratia, et secundum ÖBB, hic transvectionis modus circiter 20% minus carus transvectoribus fiet, et autocinetistas melius observare sua pausae tempora regularia permittit.

Rete S-Bahn (suburbana transvectio ferriviaria) solum in regionibus Vindobonam et Salisburgum circumdantibus in praesenti distenditur. Graecia, Lentia et Pons Aeni talium retium proposita habent.

Vindobona una urbs Austriaca quae cum vero rete ferriviae subterraneae (U-Bahn) ornatur. Aliquae retis tramviae Lentiae stationes sub terra sunt. Urbes Vindobonae, Graecia, Lentia, Pons Aeni et Gmunda etiam tramviae rete possident. Urbs Serfaus, in Tirole sita, Luftkissenschwebebahn subterraneum possidet, aliquando putatum minima ferrivia in mundo.

 
Mulier Tibialibus Viridibus, imago ab Egon Schiele (1890–1918) picta.

Musica classica

recensere

Austria multos artifices inclitos mundo dedit, praecipue Wolfgangum Amadeum Mozart (Salisburgi natum), Franciscum Schubert (Vindobonae natum), Ioannem Strauss seniorem et Ioannem Strauss iuniorem (patrem filiumque), Antonium Bruckner, et Gustavum Mahler.

Civitas plurimas orchestras cum fama inter civitates habet, praesertim Orchestram Philarmonicam Vindobonensem, ab invitatis ducibus claris conductam, et Concentum Musicum Vindobonensem, a Nicolao Harnoncourt ductum.

Homines notabiles

recensere

Inter Austriacos inclitos sunt Ludovicus Boltzmann et Ervinus Schrödinger physici; Leopoldus Biwald rhetoricus, physicus theologus; Gregorius Mendel biologus; Ludovicus von Mises et Fridericus Hayek oeconomistae; Carolus Popper et Ludovicus Wittgenstein philosophi; Sigismundus Freud psychoanalysta; Iosephus Maria Stowasser philologus; Stephanus Zweig, Robertus Musil, Franciscus Kafka, Elfrieda Jelinek et Thomas Bernhard scriptores; Gustavus Klimt et Egon Schiele pictores; Antonius Sailer, Hermannus Maier, Anna Maria Moser-Pröll, Annetta Wachter, et Beniamin Raich nartatores; Christina Stürmer musica rock; Arnoldus Schwarzenegger actor et gubernator; Romya Schneider actrix; Ferdinandus I, Ferdinandus II, et Franciscus II imperatores; Elisabetha Austro-Hungarica imperatrix; Maria Leopoldina Iosepha Carolina archiducissa (etiam imperatrix Brasiliae); et Georgius Haider, gubernator Carinthiae.

Ecclesiae

recensere
 
Pueri Cantores Vindobonae. Chorus Austriae

Vindobona

recensere

Scholae et instituta educatoria

recensere

Res practicae

recensere

Religiosa praxis 35% decennio 196 ibi erat.

Festi diei et feriae
Dies Nomen Latinum Nomen locale Notae
Kalendis Ianuariis Annus Novus Neujahr
6 Ianuarii Sollemnitas Epiphaniae Domini Heilige Drei Könige Epiphania
mutabilis Dominica Resurrectionis Domini Ostersonntag Dies Passionis Domini a Protestantibus non celebratur
mutabilis Lunae dies Paschorum Ostermontag
Kalendis Maiis Dies Laboris Tag der Arbeit
mutabilis Ascensionis Domini dies Christi Himmelfahrt die Iovis 40 dies post Pascha
mutabilis Pentecostes dies Pfingstsonntag
mutabilis Lunae die Pentecostes Pfingstmontag
mutabilis Corpus Domini Fronleichnam Iovis die 11 dies post Pentecosten
15 Augusti Assumptio Mariae Maria Himmelfahrt
26 Octobris Festum nationale Nationalfeiertag Comitia de lege de neutralitate
Kalendis Novembris Sollemnitas Omnium Sanctorum Allerheiligen
8 Decembris Immaculata Conceptio Maria

Empfängnis

25 Decembris Christi Natalis Christtag
26 Decembris Sanctus Stephanus Stefanitag
31 Decembris Cena Finis Anni Silvester

Rationarium

recensere
  • Extrema altitudinis : + 115 m > + 3 798 m
  • Lineae telephonicae : 4 miliones (anno 1999)
  • Telephonia cellularia : 4,5 miliones (anno 2000)
  • Pali radiophonici : 6,08 miliones (anno 1997)
  • Pali televisifici : 4,25 miliones (anno 1997)
  • Interrete Utentes : 2,6 miliones (anno 2000)
  • Numerus subministratrorum accessus in Interrete : 37 (anno 2000)
  • Viae : 133 361 km (omnes bitumatae) (anno 1998)
  • Ferriviae : 6 095 km (anno 2001)
  • Viae navigabiles : 358 km (anno 1999)
  • Numerus aeroportuum : 55 (quorum 24 bitumatis curriculis) (anno 2000)

Nexus interni

 
Porta Unionis
Europaeae
  1. "dominium Austriae" (locutio saeculi XIV) fide Austria-Forum
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  3. de:Ostarrîchi.
  4. Hirschler, Michael, De Croatis Burgenlandiensibus, Melissa 187, 2015, pp. 2-4
  5. E. B. Levine, G. B. Beach, V. E. Bocchetta, D. J. Plesic, Follett World-wide Latin Dictionary (1967)
  6. Iosephus Riddle, The young scholar's Latin-English dictionary (1853) textus
  7. David Gledhill, The Names of Plants (2002. ISBN 0-521-52340-0) pp. 79 (Textus apud Google Books)

Bibliographia

recensere
  • Brook-Shepherd, Gordon. 1998. The Austrians: a thousand-year odyssey. Novi Eboraci: Carroll & Graf Publishers, Inc. ISBN 0-7867-0520-5.
  • Johnson, Lonnie. 1989. Introducing Austria: a short history. Riverside Californiae: Ariadne Press. ISBN 0-929497-03-1.
  • Jelavich, Barbara. 1987. Modern Austria: empire and republic, 1815–1986. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-31625-1.
  • Rathkolb, Oliver. 2010. The Paradoxical Republic: Austria, 1945–2005. Berghahn Books. Conversus ex studio anni 2005.
  • Schulze, Hagen. 1996. States, nations, and nationalism: from the Middle Ages to the present. Cantabrigiae Massachusettae: Blackwell. ISBN 0-631-20933-6.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Austriam spectant.
  Lege Νωρικόν ("Austria") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Situs geographici et historici: Locus: 48°0′0″N 14°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani


Civitates et territoria Europae
Austria : politica
Ministri rerum internarum Austriaci 1945–