Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Principatus Monoeci

civitas in Europa

Principatus Monoeci (Francogallice: Principauté de Monaco [prɛ̃.si.po.te.d(ə).mɔ.na'ko]; Monoecense: Principatu de Múnegu; Italice: Principato di Monaco; Occitanice: Principat de Mónegue) est parva princeps urbs-civitas europaea, in Maris litore Francogallico interni sita. Civitatis fines terrestres a Francogallis cinguntur atque ad orientem undecim tantum passuum ab Italicorum finibus siti sunt. Monoecus (urbs) caput est, urbs maxima Mons Caroli.

Wikidata Principatus Monoeci
Res apud Vicidata repertae:
Principatus Monoeci: insigne
Principatus Monoeci: insigne
Principatus Monoeci: vexillum
Principatus Monoeci: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Francia, Unio Europaea
Locus: 43°43′52″N 7°25′12″E
Caput: no value

Gestio

Monarchia constitutionalis, Monarchia hereditaria
Princeps: Albertus II
Praefectus: Didier Guillaume
Consilium: National Council
Iudicium: Supreme Court of Monaco
https://www.gouv.mc Situs interretialis

Populus

Numerus: 38 350
Sermo publicus: Francogallice
Zona horaria: UTC+1, UTC+1, Europe/Monaco
Moneta: euro

Commemoratio

Paean: Hymne monégasque
Praeceptum: Deo juvante

Sigla

ISO MC, MCO, 492; IOC MON
Dominium interretiale: .mc
Praefixum telephonicum: +377
Siglum autoraedarum: MC

Tabula aut despectus

Principatus Monoeci: situs
Principatus Monoeci: situs

Historia

recensere

Antiquitus Monoecum Ligures incolebant. Colonia Romana nomine "Portus Herculis Monoeci" facta est. Anno 1297 gens Grimaldorum Genuensis potita est principesque Monoeci adhuc Grimaldi sunt.

Geographia

recensere

Monoecus in quattuor vicis vel antiquis municipiis (Quartiers sive Anciennes Communes) divisus est:

  • Vicus I - Antiquum Municipium Urbis Monoeci
  • Vicus II - Antiquum Municipium Montis Caroli
  • Vicus III - Antiquum Municipium Condaminae
  • Vicus IV - Territoria capta in mare post annum 1870

Omnes vici in regionibus (Secteurs sive Ilots seu Districts, aliter Quartiers) divisi sunt:

  • Regio I - Mons Caroli/Speluncae (in Vico II)
  • Regio II - Rubra/Sanctus Romanus (in Vico II)
  • Regio III - Larvoptus/Bassae Molae (in Vico II)
  • Regio IV - Condamina (in Vico III)
  • Regio V - Monoecus urbs (in Vico I)
  • Regio VI - Fons Vetula (in Vico IV)
  • Regio VII - Colla (in Vico III)
  • Regio VIII - Salutationes (in Vico I)
  • Regio IX - Moneghetii/Via Belgicae (in Vico III)
  • Regio X - Sanctus Michael (in Vico II)
  • Regio XI - Portus (in Vico IV)

Sed solum tria oppida sunt:

Demographia

recensere

Principatus Monoeci populus varia ethne habet:

Principatus Monoeci lingua sollemnis Lingua Francica est, quia Secundum Imperium Francicum in Monoeci Principatus historia gravem partem egit, vel in Franco-Monoecense Foedere, vel in Francicorum ducum imperio in Regno Sardiniae. Sed incolarum lingua nationalis Lingua Monoecensis (Monoecense Munegascu et Francice Monégasque) est, quia Monoecensis gens (circiter 7800, 21.6 % incolarum universorum) sic loquitur. Parvae comunitates quae loquuntur Italicam (19 %, propter propinquitam Rei Publicae Italicae), Occitanicam (minima pars) Anglicamque (9 %) sunt.

Religiones

recensere

Principatus Monoeci civitatis religio atque maxima officialisque ecclesia, secundum suam Constitutionem, est Catholica Apostolica Romana Religio. Christiani 83.2 % universi populi sunt. In Monte Caroli Communionis Anglicanae Ecclesia et Religionis Iudaicae Societas (2.9 %) sunt. Monoecensum gentium 12.9 % atheum est.

Vexillum

recensere

Principatus vexillum Monoeci Vexillum appellatur.

Administratio

recensere

Caput principatus princeps Albertus II Grimaldorum est, quia patri suo principi Ranierii III Grimaldorum die 6 Aprilis 2005 successit. Sergius Telle minister civicus, i.e. dux regiminis, die 4 Ianuarii 2016 nominatus est.

  1. cfr.[1] Italiane Casinò aleatorium

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Monoecum spectant.
  Lege Μόνοικος ("Principatus Monoeci") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Situs geographici et historici: Locus: 43°43′52″N 7°25′12″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "06900" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Civitates et territoria Europae