Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Xenophon

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Xenophon (discretiva).
Xenophon

Xenophon (Graece: Ξενοφῶν) fuit scriptor Atticus praeclarus, filius Grylli cuiusdam, e demo Erchia. Etsi quo anno ille natus sit incertum est, consentiunt hodie tamen homines periti post 430 a.C.n. et paulo ante 425 a.C.n. natum esse[1], scilicet non annis 444/440 a.C.n., ut olim e testimonio Diogenis Laertii[2] scribebatur. Nobili genere ortus videtur, ut qui in equitatu militabat atque sophistas docentes audierat, quod nisi ditissimae parti civium non licebat. Mox tamen discipulus Socratis fuit, cui familiariter adhaesit. Civis Atheniensis natu quidem erat, sed Spartam et instituta oligarchiae tam in vita sua quam in scriptis patriae et democratiae semper praetulit.

Xenophontis vita in partes tres dividi potest. Primum enim Athenis Socrate familiariter usus, deinde in re militari versatus, denique, postquam Cyrum adversus fratrem, regem Artaxerxem, bellum gerentem secutus est et,stipendiario exercitu conservato, Agesilaum, Spartanum regem et amicum suum, comitatus est, otio illo fructus est, quo libros suos conscripserit.

De Socrate magistro

[recensere | fontem recensere]

Primam congressionem cum Socrate a Diogene Laertio nobis relatam, quamvis fortasse fictitia fabula fuerit, operae pretium repetere : Xenophonti, pulcherrimo atque honesto[3] adulescenti, in angusta via forte occurens Socrates impedisse baculo dicitur ne praeteriret atque ita rogasse : "Quae ad usum vitae necessaria sunt, ubinam emuntur ?". Respondisse Xenophontem ; iterum rogasse Socratem : "Ac viri boni ubinam fiunt ?" Haerente adulescentulo quid responderet, addidisse Socratem : "Sequere igitur et disce." Ita fidelissimus discipulus philosophi factus est. Quae cum ita essent, Xenophon quantis beneficiis ex amicitia Socratis affectus esset, cum grato animo confessus est, tum tribus operibus personam Socratem induxit, quae ex bello Asiatico cum revertisset confecta Memorabilia Oeconomicus Convivium inscripsit. Apologiam quoque ei, ut Plato, conscripsit ad crimina quibus occubuerat purganda.

Alia traditio circumferebatur quae Xenophontem cum Alcibiade confundere videtur, de quo similia narrabantur ː certe cum nativitate circa 430 a.C.n. hodie vulgo recepta non congruit. Narrabant enim proelio apud Delium commisso (424 a.C.n.) Socratem peditem vitam Xenophontis equo deiecti servasse[4] dum eum humeris e proelio portat.

Verisimile est[5] Xenophontem in equitatu Triginta Tyrannorum contra Thrasybulum atque Piraeos anno 403 a.C.n. pugnasse. Itaque postquam democratia restituta est, quamquam amnestia proclamata, peregrinari vehementer concupivit. Cum hospes et amicus Boeotius, Proxenus nomine, eum apud Cyrum in Asiam invitavit (et Cyrus et Boeotii socii Lysandri atque Lacedaemoniorum adversus Athenienses fuerant!), instigante Socrate oraculum Delphicum consuluit quidem, sed deum non rogavit utrum proficiscendum esset necne, verum tantum quibus deis sacrificandum esset ut expeditio faustis sibi auspiciis adiretur[6]. Ita Ahenis aberat cum magister Socrates morte damnabatur.

De expeditionibus Persicis

[recensere | fontem recensere]
Iter Decem Milium inter Sardes et Trapezuntem.

Virtus eius et prudentia rei militaris inluxit in memorabili quadam expeditione. Privatus[7] enim comes Cyrum, qui bellum fratri suo Artaxerxis, Persarum regi, indixerat, cum decem Graecorum mercennariotum milibus secutus est. Cyrus in pugna apud Cunaxam occubuit, eiusque copiae diffugerunt, praeter Graeca auxilia, quae vim multitudinis hostium sustinuerunt. Tissaphernes, legatus Artaxerxis, Graecis pollicitus pacem, duces eorum ad colloquium convocat, congregatos nefaria fraude occidit. At supererat Xenophon, qui commilitones suos salutem sperare iussit et reditum in patriam, si rem strenue gererent. Graecis, cum e Babyloniae finibus essent profecti, conficiendum erat immensum itineris spatium. Frigus, famem, sitim per loca invia et vastas solitudines haec decem hominum milia pertulerunt. Illis modo flumina superanda fuerunt, modo inaccessi montes; nunc per calentes arenas, nunc per montes nivibus oppletos illis transeundum fuit. Xenophon, laboribus et vigiliis invictus, commilitonum animos erigebat. Tandem, quinque mensibus exactis, Graeci Mare Nigrum e summo montis cacumine adspexerunt: hic finis fuit tot laborum. Res expeditionis illius, quam postremo duxerat, Xenophon ipse in libello notissimo absolvit.

Postea regem Spartae Agesilaum, quem multum amavit, ad libertatem civitatum Graecarum in litore Asiatico sitarum tuendam adversus Persas ab ephoris missum in Asia comitatus est. Item cum a magistratibus Lacedaemoniis ad bellum cum Thebanis et Atheniensibus in Graeciam revocatus est, rursus sequebatur Xenophon. Ita evenit ut pugnae Coronensi in exercitu Lacedaemoniorum adesset[8].

Postquam in Graeciam rediit

[recensere | fontem recensere]

Nec Athenas redire licuit : nam, ut qui in exercitu hostium Lacedaemoniorum cum Agesilao militaverat eo tempore quo Athenienses Longos Muros reparabant atque Bellum Corinthium incipiebat, exsilio a populo damnatus est. At ob merita Lacedaemonii proxeniam ei conferentes, eum praestanti domo apud Scilluntem in Elide donaverunt ubi per circiter viginti annos amoeniter et otiosus vixit cum uxore Philesia quae duos filios, Gryllum et Diodorum ei genuit, a nonnullis "Dioscuros" cognominatos et a patre Spartam educandos missos[9], etsi usque ad annum 388 a.C.n. (?)[10] Agesilaum ad bellum aestate secutus esse videtur. In secessu autem venatione ita delectabatur ut mox pecunia ea quam apud neocorum Artemidis, Megabysum nomine[11], Ephesi olim deposuerat atque tunc reciperaverat, pulcherrimum locum prope Scilluntem omni genere ferarum locupletissimum emerit atque templum inibi aramque Artemidi magno dispendio dedicarit[12], cui primitias frugum quotannis consecrabat. Omnia ad imitationem celeberrimi templi Ephesii facta erant, sed minora et ex vilioribus materiis. Non tantum venationi sed etiam litteris et bonae administrationi ("oeconomiae"[13]) praedii sui tunc operam dabat.

Post pugnam Leuctricam (371 a.C.n.), cum Peloponnesus ab hostibus Lacedaemoniorum vastaretur, Corinthum cum familia confugere coactus est, ubi reliquam vitam egit, ut videtur[14]. Extrema vita duo funera acerba sustinuit, amici Agesilai (360 a.C.n.) cui elogium conscripsit, et filii Grylli apud Mantineam occisi (362 a.C.n.), dum fortiter adversus Thebanos in equitatu Atheniensi pugnat[15] (tum tandem Athenienses et Lacedaemonii socii erant). Quo tempore omni spe de futuro statu Spartae atque Graeciae in totum destitutus, tristissimis versibus Hellenica sua conclusit, successorem in historicum opus sibi quaerens. Saltem cum patria, vita exeunte postquam decretum exsilii abrogatum est, in gratiam redisse apparet ex ultimis operibus, De Vectigalibus et Hipparchicus, quibus populo Atheniensi consulere conatur. Itaque nonnulli historici dubitant an Athenas tunc redisset[16]. Paulo post 360 a.C.n.[17] vel potius circa 355 a.C.n.[18] sive Corinthi sive Athenis obiit.

Quid scripserit

[recensere | fontem recensere]

De multis rebus scripsit Xenophon quia et ipse multis in vita sua studuit ; de equitatu, de arte militari, de venatione, de administratione praedii rustici, de rebus gestis Graecorum sui temporis, de hominibus quos admiratus erat (Socrate et Agesilao in primis sed etiam Cyro et Lycurgo), de civitatibus quae sibi optime regi videbantur (Sparta et Imperium Persicum), de moralibus et virtutibus, de educatione... Saepe, quia diversa genera attigit, in umbra maiorum auctorum remansit qui unum genus tractaverant : in historia cum Thucydide comparari non potest, in philosophia Platone inferior videtur, in politicis Aristotelem non aequat. Moralia eius humilia videntur si cum sublimitate Platonis vel Christianorum comparentur. Una Anabasis eius in optimis litteris universarum gentium et omnium temporum aliquem locum meretur, qua res gestas quibus ipse interfuit narrat.

Nihilominus, quia non ideas in caelo, sed res circa se positas curiose spectabat atque intelligens earum fuit, multa docemur eius lectione atque Graecos homines sui temporis bene nobis repraesentat.

De genere scribendi

[recensere | fontem recensere]

Xenophontis genus scribendi Cicero hisce verbis[19] probat: "leniore quodam sono est usus et qui illum impetum oratoris non habeat, vehemens fortasse minus" - sc. quam Callisthenes, quocum comparatur - , "sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur, dulcior". Optima vero laudatio Xenophontis apud Quintilianum[20] legitur cum laudat "Xenophontis illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit, ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur". Quamquam enim dialecto Attica non omnino pura utebatur (diu Athenis afuit et multum peregrinatus est), stilus eius subtilis et dilucidus est : itaque primus auctorum in scholis legi solet a pueris litteris Graecis hodie studere incipientibus (sc. Anabasis eius). Idem in litteris Latinis de Commentariis Caesaris dici potest, qui a Xenophonte non tantum usum tertiae personae in seipso designando sumpsit sed etiam tenuitatem et brevitatem dicendi.

Xenophon sermonem Atticum Ionicis verbis et idiomatibus mixtum scribebat, qui linguam Graecam communem posteriorem, κοινἡ dictam, velut praenuntiat. Ergo non fallant cognomina Musa Attica (Diogenes Laertius) vel apes Attica (Suidas) ei antiquitus tributa.

Index operum

[recensere | fontem recensere]

Omnia scripta quae sub nomine Xenophontis antiquitus circumferebantur nobis servata sunt : apocryphis nonnullis, ut videtur, etiam additis (e.g. De Republica Atheniensium). Chronologia operum nobis ignota est.

Socrates, magister Xenophontis.

Ut qui discipulus Socratis fuerat, Xenophon sibi et ceteris hominibus καλοκἀγαθίαν (kalokagathian) proponit, id est virtutem et honestatem ; in quo verbo pietatem in primis erga deos, patriam, amicos ponit sed etiam temperantiam, moderationem sui, frugalitatem, castitatem... Fiduciam suam in bonitate naturae humanae ostendit in eo quod virtutem ut scientiam aliquam docendam esse putat atque si quis eae discendae studiose operam dederit virum bonum fieri[21]. In libris suis quoque numquam verbis obscoenis vel vilibus utitur, semper vero honestis, praesertim cum de mulieribus et amore disserit. Unde a Diogene Laerio αἰδήμων (pudicus) dicitur. Nec animo tantum operam dabat sed ad corporis quoque curam et exercitationem omnes hortabatur.

Nihilominus iustum et honestum habebat divitias e direptione hostium bonorum quaerere atque ipsos hostes in servitium redigere divendereque[22]. Quae omnia et ipse semel atque iterum fecerat[23] vel Agesilaum facientem laudaverat[24]. Nec quicquam praeterea de condicione servorum lenienda in eius scriptis legimus : econtra in opusculo De Vectigalibus Atheniensibus etiam suadet ut quam plurimos servos emant atque ad metalla mittant. Nihilominus ipse dominus clemens fuisse videtur[25].

In totum bonum esse quod utile putabat : itaque nihil bonum per se ipsum semper et ubique dici potest sed tantum bonum ad aliquam rem.

Mens sana in corpore sano

[recensere | fontem recensere]

Si viri boni officium est patriae et propinquis auxilio esse, nocere vero hostibus inimicisque, tum corpus robustum et patiens praestare debet[26]. Exempli gratia in Oeconomico Ischomachus equitatum et exercitationem corporis, laudante Socrate[27], cum administratione praedii sui coniungit atque uxori suae ut corpus exerceat suadet tamquam optimum verae pulchritudinis adiumentum[28]. Item in Republica Lacedaemoniorum[29] educationem virginum Spartae laudat Xenophon, quod certaminibus athleticis operam dant atque vitam in aperto liberiorem quam in ceteris civitatibus agunt. Praecipua ratio cur artifices contemnat, agricolas contra extollat, est quod artifex per totum diem in officina sedens valetudinem et habitum corporis corrumpat[30]. Ipse Socrates Xenophonteus ideo saltare discere cupit, ut bracchiorum simul et crurum lacertos sibi validiores faciat[31]. Item Xenophon, cum non militabat, equitatui et venationi semper operam dabat, ne corpus ignavia et otio molliretur[32].

Non minus quidem ad rem facit corpus ab animo regi, id est temperanter cibo, potu et aliis voluptatibus uti (quae virtus Graece encrateia dicitur), atque si necesse sit et inediam et sitim et vigiliam diuturnam perpeti posse (quae virtus Graece karteria dicitur)[33]. Itaque ubique et semper contentionem animi laudat.

Xenophon fuit homo pius paene usque ad superstitionem : nam signa divina in extis victimarum interpretari didicit[34], ne de vera voluntate deum decipi posset. Nihil nisi deis consultis agebat[35] atque duces quos miratur, Cyrum[36] et Agesilaum[37], eadem religione agentes nobis ostendit. In agricultura quoque nisi deis inceptis humanis faventibus irritam esse prudentiam agricolae docent et Ischomachus et Socrates[38] : itaque precibus ordiendum esse. Item in historia deos res humanas regere atque nonnumquam periuros homines ulcisci putat : exempli gratia poenas de Sparta sumpserunt quia Phoebidas Cadmea, spretis iuratis foederibus, anno 382 a.C.n. dolo potitus est[39]. In Anabasi sua signa divina eventu rerum semper confirmata atque probata ostendit : ita quondam sacrificia repetita sunt donec victimae deficerent, nec tamen signa fausta a deis impetrari potuerunt. Qui postea cum miltibus egressi sunt, monitu divino neglecto, cladem acceperunt[40]. Item ultimis capitulis Hellenicorum ostendit Epaminondam, Thebanum ducem, nihil quod quidem prudentia humana providere posset neglexisse[41], nec tamen eventum felicem nactum quia deus aliter decreverat[42].

Praeterea pluribus locis operum suorum omnia a providentia divina ad utilitatem hominis creata esse exponit : quocirca grati homines deos honorare debent. Qui honores ad consuetudinem moremque civitatis in qua vivimus[43] dirigendi sunt.

Nihilominus nonnumquam velut dolo certare cum deo nobis videtur Xenophon : ita quia admodum proficisci volebat, Apollinem consuluit, non proficisceretur necne, sed quibus deis placatis faustis auspiciis proficisceretur. Cum autem sperata signa in extis victimarum non inveniebat sacrificium iterare solebat, donec fausta omina adeptus esset. Quae omnia christiano homini mira videri possunt sed dei antiqui humaniores erant : precibus vel donis flecti solebant, nonnumquam etiam sententiam mutabant.

De amore et mulieribus

[recensere | fontem recensere]

Xenophon adolescens amori "Graeco", id est iuvenum masculi generis inter sese, qui tum in usu erat, utrum deditus fuerit necne nescimus. Nam nihil de ea re scripsit. Quod vero in biographia Diogenis Laertii legimus e confusione ortum videtur : eas ipsas sententias enim Xenophonti attribuit quas ipse in ore Critobuli posuit[44]! Certe sive per auctoritatem Socratis[45] sive ipse pro se loquens plurifariam contendit in huiusgeneris amoribus castitatem servandam esse atque coitum corporum fugiendum. Quam castitatem apud Agesilaum[46] et Lacedaemonios[47] (fortasse non recte) laudat. Itaque scortorum usum non recusat, cupidinum corporalium extinguendarum adulteriorumque vitandorum causa.

Ipse quidem bonus maritus et pater fuisse videtur. Nec in eius scriptis mulieres male audiunt : persona heroica Pantheiae in Cyropaedia admirationem movet ob fidem et amorem erga maritum. In Oeconomico uxor Ischomachi nihil quidem heroici habet, sed optimam indolem praestat atque gratissima lectori est. Velut socia mariti sui est. Ipsa Aspasia[48], quae magistra Socratis in eroticis per iocum dicitur, melius apud Xenophontem quam apud Platonem audit. In totum Socratis opinionem adprobat, muliebrem naturam nulla re inferiorem virili esse, nisi vi et robore corporis[49].

Certe nihil contumeliosius existimat viro, cui bellatori decet esse, quam mulierculam appellari vel videri[50], nec rerum publicarum vel ad viros pertinentium feminae participes ut sint suadet (contentus est vitam liberiorem virginum Spartanarum laudare) sed, pro tempore quidem quo vixit, mulieribus favens dici potest.

De politicis opinionibus

[recensere | fontem recensere]

Xenophonti maximam partem vitae exsulanti nec rebus publicis praeesse licuit nec magistratus gerere : itaque quae sibi de rebus publicis videbantur per opera sua memoriae tradidit.

De educatione

[recensere | fontem recensere]

De educatione Atheniensium liberorum saepe male opinatus est Xenophon, quod intra domos paedagogis tradebantur, qui servi erant atque ideo serviles animos habere eos putabat, vel etiam privatis magistris magna mercede conductis, plerumque sophistis quos saepe vituperavit[51] : quocirca et qui summos magistratus (e.g. strategiam) gerebant non omnia quae scire deberent edoctos esse demonstrat[52]. Contra laudat educationem puerorum Spartae qui communiter vivebant atque publice ab optimis civibus, exemplis non libris, gubernabantur[53]. Simile educationis genus apud aulam regum Persarum in mythistoria sua Cyropaedia inscripta describit, ubi pueri iudicando iustitiam docentur[54]. Omnino potius quam litterae aut musica in primis exercitatio corporis et ars militaris et bonus civis esse (i.e. per vices parere et imperare scire) et oeconomia docenda ei videntur[55]. Socrates et ipse non libris sed exemplo et contubernio discipulos ad virtutem gratuito perducebat[56]

De panhellenismo

[recensere | fontem recensere]

Numquam Graecos eodem modo tractandos atque barbaros putavit Xenophon, nec si victi bello essent eos in servitutem redigi ut ceteros fas habebat[57]. Contra plurifariam in scriptis suis dolet quod Graeci intestinis bellis occupati non omnes vires suas adversus hostem communem Persicum adhibeant. Iam tempore Decem Milium expeditionis infirmitatem illius magni imperii perspexerat[58] : non enim cum Graecis acie pugnare audebant. Iam tum novam civitatem Graecam in Asia condere velle potius quam in Graeciam redire accusatus, coram militibus sese purgare coactus est[59]. Sic enim gloriam nominis Graeci aucturum speraverat. Postea quoque Spartanos atque eorum regem Agesilaum secutus, debellatis Persis regnum Graecum ab eis in Asia conditum iri, cuius particeps foret, cupiebat donec ab ephoris ad bellum adversus Athenienses et Thebanos revocarentur. Quae praecipua fortasse ratio erat cur hegemoniam Spartae in Graecia semper optaverit, ut omnes Graeci simul adversus avitum hostem ducerentur nec frustra vires pugnando inter se consumerent[60]. Quod nisi Alexander Magnus nemo efficere potuit...

De duce divinitus inspirato

[recensere | fontem recensere]

In libris suis Xenophon duces eximiae sapientiae virtutisque attollere solet : ita Cyrum Imperium Persicum et Lycurgum civitatem Spartam omnibus optimis institutis instruxisse vult[61], ut alter magnum imperium condiderit, alter Spartam diu invictam bello reddiderit. Quae opinio certe cum vera historia non congruit : multi enim auctores antiqui institutis Lacedaemoniorum originem Cretensem tribuerunt[62], quos Xenophon omnino silentio praetermittit, historici autem moderni Lycurgum personam mythicam esse docent, ad Lacedaemoniorum sapientiam laudandam postea excogitatum. Item de magno Cyro illo tempore pauca nota erant : itaque quod sibi libebat narrare Xenophon potuit, mores Cyri Minoris, quem noverat, cum praeclaro antecessore nonnumquam confundens. In utroque legislatore simili modo et Persas et Lacedaemonios posteros incusat quod praecepta conditoris sui non servaverint atque degenerarint[63]. Ducem huiusmodi etiam in amico suo, rege Agesilao, videre vult : si non omnia Agesilao feliciter evenerunt, culpa ad magistratus Spartae et ephoros reicere licet quoniam reges Spartae eis oboedientes esse debent. Etiamsi aliter sentiamus, certe venia amicitiae dari potest. Nonne Socrates et ipse apud Xenophontem omnia melius quam ceteri scit ?

Quia saepe doluit quod seditiosi Athenienses nec imperare nec parere magistratibus scirent, ordinem et disciplinam in primis laudat atque optimum ducem esse iudicat qui oboedientes subiectos facit, quae virtus nisi a deis tribui non potest[64]. Nihilominus nonnulla praecepta tradidit : regem/ducem magnis beneficiis amicos suos ditare[65] atque ornare oportet, ut amicitia sua ab omnibus peteretur, praeterea eorum animos ad aemulationem praemiis excitare, ita ut omnes quam optimi atque utilissimi duci esse studerent[66]. Plura porro scire quam subiectos regem/ducem decet : nam sicut aeger sese volens medico curandus tradit, ita homines ei quem putant optime scire quid ipsis utile sit sponte oboedientes fiunt nec cogi eos necesse est[67].

In summa Xenophon monarchiae militari favisse videtur, dummodo rex vir sapiens atque ut ita dicam Socratis discipulus esset. Simile quiddam senserunt nonnulli philosophi octavi decimi saeculi (Voltaire, Diderot...). Ita in Hierone docet quomodo tyrannus rex fiat, si non ad suam, sed populi sui ad utilitatem regnat. Hoc inter regem et tyrannum maxime interest, quod tyrannus sese supra leges positum arbitratur, rex vero legibus patriae obtemperat[68]. Xenophonti quidem legibus parere semper et ubique iustum est, quamvis non eaedem leges in omnibus civitatibus valeant.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Unica biographia Xenophontis ab aevo antiquo nobis tradita in opere Laertii Diogenis legitur. Fons tamen mediocris fidei habetur.

De manuscriptis

[recensere | fontem recensere]

Manuscripti Xenophontei hodie servati recentiores sunt : antiquissimus eorum duodecimo, plerique vero quarto vel quinto decimo saeculo exarati sunt. Praeterea ne unus quidem ex eis omnia opera Xenophontis simul collecta continet, sed aliud opus ex aliis codicibus quaerendum est. Nihilominus philologi eos nonnumquam usque ad archetypum antiquum referunt, ut in Memorabilibus[69]. Multis locis tamen lectio genuina dubia est et editor arbitrio suo alteram eligere coactus est, quamquam in dubio remanet.

Praeterea nonnulla brevia fragmenta papyrorum Aegyptiorum de statu textus ipsa Antiquitatis aetate nos aliquatenus certiores faciunt[70].

Praecipuae editiones

[recensere | fontem recensere]

Fontes de vita

[recensere | fontem recensere]

In primis ipsa opera Xenophontis utenda sunt ac deinde :

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • JK Anderson, Xenophon, Bristol : Bristol Classical Press, 2001.
  • Vincentius Azoulay, Xénophon et les grâces du pouvoir, De la charis au charisme, Publications de la Sorbonne, Parisiis, 2004. Googlebooks
  • S.J. Cavallin, De Xenophonteo temporum et modorum usu in enuntiationibus orationis obliquae primariis ad tempora praeterita relatis, Lund, F. Berling, 1879-1881 (duo volumina).
  • Alfredus Croiset, Xénophon : son caractère et son talent : étude morale et littéraire, E. Thorin, 1873 [Dissertatio Academica Parisiensis]. Versio electronica
  • Eduardus Delebecque, Essai sur la vie de Xénophon. - Parisiis : Klincksieck, 1957 Recensio critica
  • John Dillery, Xenophon and the History of his Times. Londinii: Routledge, 1995. ISBN 0-415-09139-X Recensio critica
  • Ludovicus Andreas Dorion, L'autre Socrate : études sur les écrits socratiques de Xénophon, Parisiis, les Belles Lettres, 2013. ISBN 978-2-251-42049-3
  • Viviana Gray, Xenophon, Oxford University Press, 2010. ISBN 978-0-19-921617-8
  • Iohannes Luccioni, Les idées politiques et sociales de Xénophon Ophrys, 1947. [Dissertatio Academica] Recensio critica.
    • Xénophon et le socratisme. - Parisiis : Presses universitaires de France, 1953. (Publications de la Faculté des Lettres d'Alger ; 25) Recensio critica
  • Philippus Nemo, Histoire des idées politiques dans l'Antiquité et au Moyen Âge. Parisiis : Presses universitaires de France, 2007 pp236-258 (Xénophon).
  • Antonius Powell et Nicolas Richer (curatores), Xenophon and Sparta, The Classical Press of Wales, 2020 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  • Adalbertus Roquette, de Xenophontis Vita, Regimonti Borussorum, 1894. Versio electronica
  • « Xénophon », Cahiers des études anciennes, XLV, 2008 Versio electronica
  • Xenophon and his world : papers from a conference held in Liverpool in July 1999, curante Christophoro Tuplin. Stutgardiae : F. Steiner, 2004. (Historia : Zeitschrift für alte Geschichte. Einzelschriften ; 172). ISBN 3-515-08392-8
  • Xénophon et Socrate: actes du colloque d'Aix-en-Provence (6-9 novembre 2003). curantibus Narcy, Michaele et Alonso Tordesillas. Parisiis : J. Vrin, 2008. (Bibliothèque d'histoire de la philosophie. Nouvelle série) ISBN 978-2-7116-1987-0.
  • Xenophon : ethical principles and historical enquiry, curantibus Fiona Hobden, Christophoro Tuplin. - Lugduni Batavorum : Brill, 2012. (Mnemosyne. Supplements : history and archaeology of classical Antiquity, 0169-8958 ; 348). ISBN 978-90-04-22437-7Googlebooks

De lingua et lexicis

[recensere | fontem recensere]
  1. Sic A. Roquette, de vita Xenophontis p.15. Item E. Delebecque, op. laud. p.23 sqq. et Paulus Masqueray in introductione ad editionem Anabasis, Belles Lettres, 1930. Qui Diogenem Laertium secuti sunt non animadverterunt quam absurdum sit quadraginta annos natum Xenophontem primum cum Cyro militavisse, bello vero Peloponnesio nihil fecisse, cum patria periclitaretur. Praetera multi loci in Anabasi Xenophontem multo iuniorem ostendunt.
  2. Diogenes, qui fontes diversos compilabat, ἀκμἠν Xenophontis quarto anno XCIVae Olympiadis collocavit.
  3. καλὸς κἀγαΘός : kalos kagathos
  4. Strabo IX.2.7. Diogenes Laertius II.23.
  5. Etsi enim de hac re in scriptis silet, apparet tamen e mirifice accurata narratione illorum eventorum, libro secundo Hellenicorum. De quo vide E. Delebecque, op. laud.
  6. Anabasis III,1(4-9).
  7. Anab. III,1,4 : οὔτε στρατηγὸς οὔτε λοχαγὸς οὔτε στρατιώτης ὤν
  8. Plutarchus, Ages. 18,2.
  9. Plut., Ages., 20,2.
  10. Delebecque, op. laud. pp181-185.
  11. Anabasis V,3,6.
  12. Anabasis V,3,7-13. Strabo, Geographica VIII.7.5.
  13. E quo experimento librum suum "Oeconomicus" inscriptum duxit.
  14. Sic Diogenes.
  15. Pausanias Graeciae descriptio I.3.4, VIII.9.5 (stela Mantineae erecta), VIII.9.10, VIII.11.6. Cf. François Ollier, "La renommée posthume de Gryllos, fils de Xénophon", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1959 ː 425-437. Pierre Pontier, "Isocrate et Xénophon, de l’éloge de Gryllos à l’éloge du roi : échos, concordances et discordances", Ktèma, 2016ː 43-58.
  16. In primis E. Delebecque qui contendit Xenophontem, decreto exsilii circa 367 a.C.n. abrogato, paulo post Athenas rediisse, nullo tamen testimonio antiquo fretus.
  17. Sic Diogenes Laertius
  18. Sic E. Delebecque et multi alii.
  19. de or. 2,58
  20. Inst. Or. X,1,82. Graece optime Xenophontis stilum describunt verba Photii (Bibliotheca 72.176) σαφής τε καὶ ἀφελὴς λίαν quibus Ctesian laudabat. Dionysius Halicarnasseus enim et Ctesian et Xenophontem iucunde potius quam pulchre (ἡδέως οὐ καλῶς) scribere existimabat (De compositione verborum X.4-5).
  21. R. Simeterre, La théorie socratique de la vertu-science selon les "Mémorables" de Xénophon, 1938.
  22. Mem II,2,2 et II,6,35 et IV,2,15.
  23. E.g. Anab. VII,8,9sqq.
  24. Ages. I,17-18
  25. Oec. XII,6-10.
  26. Memorabilia II,1 et II,6,35. Cyropaedia I,6,18 et 41, necnon VIII,8,8.
  27. XI,17.
  28. X,9-12.
  29. I,3-4.
  30. Oec. IV,2-3 et V,5-6.
  31. Conv. II,16-20. Vide etiam Mem III,12.
  32. Mem. I,2,19-23.
  33. Mem. II,5 et 6,1.
  34. Anab. V,6,29.
  35. In quo Socratis sententiam sequebatur : Mem. I,1,8-9 et IV,7,10 etc. Confer etiam Hipparchicus III,1 et IX,8-9.
  36. Cyrop. I,5,6 et 14 necnon I,6,2 et 46.
  37. Hell. III,4,15 etc.
  38. Oec. V,9-VI,1 et XI,8.
  39. Hell. V,4,1 et VI,4,3 : τὸ δαιμόνιον ἦγεν.
  40. Anab. VI,4,16-22.
  41. VII,5,8 : ὂσα προνοίας ἔργα καί τόλμης ἐστίν, ούδὲν μοι δοκεῖ ἀνὴρ ἐλλιπεῖν.
  42. VII,5,26 : ὁ δὲ θεὸς οὒτω ἐποίησε...
  43. Memorabilia I,4 et IV,3 et IV,6,2-4. Etc.
  44. Conv IV,12
  45. Conv. IV,25-26 et VIII,19-27. Mem. I,2,29-30 et II,6.
  46. Ages. V,4.
  47. De Rep. Lac. II,12-14.
  48. Idem dici de altera hetaira potest, Theodote nomine, de quo vide Mem III,11
  49. Conv. II,9 (textus ab editoribus correctus).
  50. Hell. III,4,19.
  51. Cyn. XIII.
  52. Mem. III,1
  53. De Rep. Lac cap. II.
  54. I,2.
  55. De quo vide Cynegeticum cap. XII-XIII, ubi venatio sophistarum educationi opposita est.
  56. Mem IV,2 ubi narratur quomodo Socrates Euthydemum, qui plurimos libros colligebat, ignorantiae convicerit atque discipulum suum fecerit.
  57. Ages. VII,4-8.
  58. Cyropaedia VIII,8,26.
  59. Anabasis V,6,15-32 et 7,1-11.
  60. Ages. VII,3-7. Hell. I,6,7.
  61. In Cyropaedia et Republica Lacedaemoniorum.
  62. Dion. Hal. Ant. Rom. II,23,3.
  63. Cyrop. VIII,8. Rep Lac. XIV (/XV in nonnullis editionibus recentioribus).
  64. Oec XXI,11.
  65. In Hierone XI,13 Simonides Hieroni dicit : θαρρῶν, ὦ Ἱέρων, πλούτιζε μὲν τοὺς φίλους: σαυτὸν γὰρ πλουτιεῖς:. Cf Agesilaus I,17-19. Cyrop. VIII,2.
  66. Hiero IX. Cyrop. I,6,18 necnon II,1,22 et VIII,4,4. Hell. III,4,16-17. Ages. I,25-27. De Vect. III,3. Hipparchicus I,7 et 24-26.
  67. Cyrop. I,19-24. Hipparchicus cap. VI. Mem. III,3,9.
  68. Ages. VII. Cyrop. VIII,1.
  69. Michele Bandini pp CCLXXIII-CCLXXV introductionis ad editionem suam (CUF,2000).
  70. A. Paap, The Xenophon Papyri. Anabasis, Cyropaedia, Cynegeticus, de Vectigalibus..., Lugduni Batavorum, Brill, 1970.