Dionysius Halicarnasseus
Dionysius Halicarnasseus[1] (Graece Διονύσιος ὁ Ἁλικαρνασσεύς, natus c. 54 a.C.n. Halicarnassi; mortuus post 7 a.C.n. Romae, ut videtur) fuit rhetor atque scriptor Graecus, qui regnante Caesare Augusto florebat. Nobis imprimis operibus suis historicis notus est.
Maximi momenti omnium operum Dionysii sunt Antiquitates Romanae (Graece Ῥωμαϊκὴ ἀρχαιολογία, Rômaïkề archaiología) in urbe imperiali tempore Augusti imperatoris compositae, quibus historiam Romae a radicibus usque ad primum bellum Punicum commemorat. Horum supersunt adhuc decem libri et pars undecimi, praeterea fragmenta apud Constantinum VII Porphyrogenitum aliosque auctores inventa. His in voluminibus fortunas utriusque, scilicet civitatium Graecarum atque urbis Romae, coniunctas fuisse demonstrare conatus Dionysius historiam urbis quasi seriem praecipitem plenam gloriae describit, quapropter complures causas enumerat cur Roma caput mundi facta sit — quamobrem scriptores posteriores, notissimi inter eos Plutarchus, Appianus et Cassius Dio Cocceianus, opera eius saepe consulebant.
Cum alii auctores nobis perpaulum horum temporum tradant historici nihilominus hac narratione rerum inter invasionem Gallorum anno 387 a.C.n. usque ad primum bellum Punicum (libri XIV usque XX) maxime nituntur.
Generaliter autem Dionysius rhetor fuisse putatur. Commentationem de compositione verborum (Graece Περὶ συνθέσεως ὀνομάτων, Perì synthéseôs onomátôn), praeterea relationem de veteribus oratoribus Graecis, deque eorum facundia elocutionis atque aemulatione eius (Graece Τῶν ἀρχαίων κρίσις, Tỗn archaíôn krísis), opus, quod "Artem rhetoricam" intitulavit (Graece Τέχνη ῥητορική, Téchnê rhêtorikế), denique breves recensiones nonnullorum veterum oratorum conscripsit. Postea animum ad structuram orationis attendit. In controversia, Atticismusne an Asianismus melior modus dicendi sit, ad priorem opinionem tetendit.
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Dionysii Halicarnasei quae extant. Continet sex volumina, Lipsiae 1885–1929 (Bibliotheca Teubneriana)
- Volumen 1 (1885) ed. Carolus Jacoby: Dionysi Halicarnasensis Antiquitatum Romanarum quae supersunt
- Volumen 2 (1888) ed. Carolus Jacoby: Dionysi Halicarnasensis Antiquitatum Romanarum quae supersunt
- Volumen 3 (1891) ed. Carolus Jacoby: Dionysi Halicarnasensis Antiquitatum Romanarum quae supersunt
- Volumen 4 (1905) ed. Carolus Jacoby: Dionysi Halicarnasensis Antiquitatum Romanarum quae supersunt
- Volumen 5 (1899) ed. Harimanus Usener et Ludovicus Radermacher: Dionysii Halicarnasei opuscula
- Volumen 6,1 (1904) ed. Harimanus Usener et Ludovicus Radermacher: Dionysii Halicarnasei opuscula
- Volumen 6,2 (1929) ed. Harimanus Usener et Ludovicus Radermacher: Dionysii Halicarnasei opuscula
- Supplementum (1925) ed. Carolus Jacoby: Dionysi Halicarnasensis Antiquitatum Romanarum quae supersunt. Indices
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ita saepius appellatur in libris usque ad nonum decimum saeculum; e.g. apud Quintilianum (Inst. 3.1.16 & 9.4.89).