Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Verbum cognatum

E Vicipaedia

Cognatum in linguistica historica est vocabulum, quod eandem originem etymologicam alio verbo habet, cum ambo verba disparem evolutionem phoneticam habeant.

Verborum cognatorum linguarum Indoeuropaearum haec exempla sunt:

  1. nox (Latine), νύξ (Graece), night (Anglice), noche (Hispanice), ночь (Russice), noite (Lusitanice et Gallaice), nuit (Francogallice), Nacht (Theodisce), notte (Italice), noc (Polonice et Bohemice), nacht (Batave), nit (Catalanice), nat (Danice) noć (Croatice et Serbice), nakti- (Sanscritice), natë (Albanice), nos (Cambrice), nueche (Asturiane), noapte (Dacoromanice), nótt (Islandice), naktís (Lituanice),[1] nahts (Gothice,[1] naht (in lingua Theodisca superiore alta),[1] noštb (in lingua Slavonica antiqua),[1] natz (Albanice),[1] ubi omnia haec verba 'noctem' signficant et similitudinem phoneticam manifestam habent, quod omnia a radice Protoindoeuropaea *nekwt- sunt.
  2. stella (Latine et Italice), estrella (Hispanice), star (Anglice), étoile (Francogallice), Stern (Theodisce), ster (Batave), str (Sanscritice), seren (Cambrice), sterenn (Britonice et Cornubice),[1] estrela (Gallaice et Lusitane), estel (Catalanice), stea (Dacoromanice), stjarna (Islandice), ἀστἠρ (Graece), staírno (Gothice),[1] sterno (in lingua Theodisca superiore alta),[1] astł (Armenice),[1] setare (Persice), estêre (Kurdice). In hoc exemplo, haec vocabula omnia 'stellam' significant et a radice Protoindoeuropaea *ster- sunt.

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 1.8 Aloisius Walde (1906): Lateinisches Etymologisches Wörterbuch, Carl Winters, Heidelbergae