Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Parthenon

Haec pagina est honorata.
Coordinata: 37°58′17″N 23°43′36″E / 37.9715°N 23.7266°E / 37.9715; 23.7266
E Vicipaedia
Parthenon ad culmen Acropolis Athenarum lucis ope pictus

Parthenon (-onis m., Graece Παρθενών; Neograece Παρθενώνας) seu simplici Latinitate aedes Minervae Athenis est templum media Acropoli super urbem Athenas in Graecia eminens, Athenae deae Graecae dicatum, quam populus Atheniensis patronam suam et tutelam recognovit. Aedificatio anno 447 a.C.n. coepta, anno 438 a.C.n. finita est, ornamentis usque ad 431 a.C.n. additis. Parthenon omnium aedificiorum Graeciae antiquae celeberrimum est. Summum ordinis dorici exemplum apud multos existimatur. Eius sculpturae inter cacumina artis Graecae habentur aedificiumque totum inter monumenta mundi praeclarissima. Consilium refectionis suscipitur ad stabilitatem ruinarum conservandam.

Hoc templum a Vitruvio in libro De architectura "aedes Minervae dorica quae est Athenis in arce" appellatur,[1] et haud dissimiliter Ampelius "Athenis Minervae aedes nobilis,"[2] sed Plinius maior nomine ablativo Parthenone utitur,[3] Straboque, qui eodem fere aevo ac Vitruvius Graece scripsit lectoribusque Romanis Geographiam suam obtulit, "Parthenonem in Acropoli dea Athena aedificatum" appellat.[4][t 1]

Metopes occidentalis hodiernum templi statum post 2500 annorum belli, pollutionis, conservationis erraticae, rapinae, et vandalismi, monstrat.
Parthenon a meridiano pictus. Ad frontem imaginis videntur imbrices et tegulae e marmore nuper confectae ad aedificium stylo antiquo rursus tegendum.

Litteris Graecis saeculi quinti et quarti a.C.n. aedificium simpliciter appellatur ὁ νεὼς ὁ μέγας [5][t 2] 'templum magnum' seu τὸ τῆς Ἀθηνᾶς ἕδος[6] scil. "aedes Athenae". Demosthenes, orator saeculi quarti a.C.n., primus verbum "Parthenon" ad omne templum nuncupandum usurpavit in aedificiorum Atheniensium enumeratione, "haec Propylaea, Parthenon, porticús, navalia."[7] Mnesicles Callicratesque architecti dicuntur appellavisse aedificium Ἑκατόμπεδον "Hecatompedum", scil. "aedificium centum pedibus longum", in commentario de architectura Athenarum nunc deperdito:[8][t 3] sic rectius appellatum erat templum antiquius eodem loco constructum. Haud dissimiliter Plutarchus, scriptor saeculi primi exeuntis, aedificium nominavit ἑκατόμπεδος Παρθενών "Hecatompedus Parthenon", ut qui diceret "cella virginis centum pedibus longa".[9][t 4]

"Parthenon," nomen enim Graecum usitatissimum, e verbo communi Graeco παρθενών parthenon 'conclave [domo] virginum' deducitur, et quod ad hoc aedificium attinet, singulum ut videtur templi cellam denotavit.[10] Eruditi disceptant de cuius cellae "παρθενών" nomen fuisset (vide infra) et quomodo ea cella tale nomen accepisset. Jeffrey M. Hurwit adfirmat παρθενών nomen meruisse quia pallium Athenae feriis Panathenaicis oblatum ab arrephoris tectum fuisse, grege quattuor puellarum quotannis electarum ut Athenae servirent.[11]

Epitheton παρθένος (verbum commune Graecum cuius etymologia ignota est)[12] significavit 'puella, virgo, femina non iam nupta',[13] et praecipue pro Artemide adhibitum est, dea animalium ferorum, venationis, herbarumque, ac pro Athena, dea artis belli gerendi, proelii pugnandi, artificiorumque et rationum humanarum. Aliqui putant nomen templi virgines (παρθένοι) cuius sacrificium supremum salutem urbis praestaret,[14] nonnulli autem 'templum deae virginis', scilicet Athenae Partheni significavisse.[15]

Origo et ratio

[recensere | fontem recensere]
Facies Parthenonis meridiana, gravius in incendio 1687 vulnerata.
Fragmentum missilis pyrobolici, anno ut videtur 1687 iactati, in muro Parthenonis reperti.

Aedificium ipsum antiquiori Athenae templo successit, ab historicis recentibus appellatum Parthenonem Antiquiorem, aut post incursum Persicum anni 490 a.C.n. (imperatore Dario) inceptum aut paulo antea. Id templum, Athenae Partheno dicatum, "hecatompedum" (scil. centum pedibus longum) nuncupatum neque unquam perfectum, anno 480 a.C.n. in incursu altero, imperatore Xerxe, cum aliis Acropolis aedificiis deletum est. Locus deinde ruinosus iecit usque ad annum circiter 450 a.C.n. Pace inter Graecos et Persas hoc anno foedere Calliae nuncupato compacta licuit rursus Acropolim restituere. Quam rem, Atheniensibus e contributis sociorum Deliorum divitibus factis, Pericles civium Athenarum eis annis princeps mox incepit. Omnibus aedificiis a Pericle susceptis artifex Phidias praepositus est, videlicet Propylaeis, Erechtheo, templisque Victoriae "involucris" et Athenae Partheni. Ille ipse simulacrum Athenae chryselephantinum designavit, quod intra Parthenonem staturum erat, sed architecti Ictinus et Callicrates aedificium Parthenonem erigere curaverunt.[9][t 4]

Dea Graeca Athena (cui Minerva apud Romanos respondet) a civitate Atheniensium patrona semper recepta est. Mythos originis Athenarum de disputatione Athenae et Posidonis, dei maris, explicat: hic enim protectionem maris civitati obtulit, illa olivam quae summa Acropoli floruit. Veneratio autem civica non Athenae Partheno sed Athenae Poliadi obferebatur, cui templum proprium, stylo archaico constructum, ad orientalem partem Acropolis iam dicatum erat.

Sicut plurima templa Graeca, aedificium pro aerario fuit. Ab initio contributiones Foederis Delii ibi congestae sunt, quod deinde hegemonia sive "Imperium Athenaeum" habetur. Iam enim Naxii et Thasii, qui a foedere decedere voluerant, ab Atheniensibus vi subiecti sunt; iam anno 454 a.C.n. aerarium ab initio in insula Delo constitutum Athenas remotum erat, quo thesauro utentes Athenienses marmor a Monte Pentelico apportaverunt Parthenonemque et effigiem deae Athenae construxerunt. Quod simulacrum chryselephantinum talanta auri quadraginta continuit.[5][t 2][16]

Aedificium est octostylicum et peripterale, ordinem Doricum sequens sed elementis nonnullis ionicis. Stylobates qui templum subfert 69.5 metris longus, 30.9 metris latus extendit, latitudine octo columnas e marmore Pentelico sculptas tenens, longitudine septendecim. Structura interior cellarum 29.8 metris longa, 19.2 metris lata fuit, columnis interioribus viginti et tribus ad tectum supportandum dispositis. Columnae exteriores doricae quadraginta et sex 10.4 metris surgunt; plurimae 1.9 metris diametrantur, sed quattuor earum, ad angulos positae, admodum largiores sunt. Stylobates longitudine suo levissime decurvatur, extremitatibus orientali et occidentali 60 millimetris submissis, et latitudine paulo maius, pedibus boreali et australi 110 millimetris submissis.

Equites in protypis Parthenonis depicti. Museum Britannicum Londinii.

Metopae nonaginta et duo inter capita columnarum videbantur. Ibi sculptae sunt Gigantomachia ad faciem orientalem, Centauromachia ad meridiem versus, Amazonomachia ad faciem occidentalem et (si ea quae supersunt recte interpretantur) Bellum Troianum ad boream versus. Metopae nonnullae in Museo Acropolis Novo videntur, aliae in Museo Britannico, sed multae deperditae sunt. Quinque metopae anno 2011 in muro exteriori Acropolis repertae sunt.

Sculpturae pedimentorum ad orientem versus nativitatem Athenae e capite patris Iovis depingunt, ad occidentem versus contentionem Athenae et Posidonis de possessione Athenarum. Harum sculpturarum pars Londinii ostentatur in Museo Britannico, pars Athenis in Museo Acropolis Novo, sed multae deperditae sunt. Ordo sculpturarum partim e picturis ab Iacobo Carrey anno 1674 factis scitur.

Series protyporum, olim ad parietem cellarum exteriorem adfixorum, pompam feriis Panathenaicis quadrennibus conductam exprimere censetur. Protypi partim Londinii, partim Athenis visitantur.

In templo proprio, id est intra columnas quae formam aedificii exteriorem effingunt, cellae quattuor parietibus inter se distinctae sunt, scilicet "pronaus" ad introitum orientalem, iuxta quem "naus hecatompedus" proprie dictus, et in intima parte παρθενών "parthenon" proprie dictus. Ultra parthenonem, ad occidentem versus, iecit "opisthodomus" sive thesaurus ubi aurum Foederis Delii reconditum est. Nomina cellarum ita enumerata adfirmant multi, inter quos Iacobus Georgius Frazer[17] auctoresque lexici Graeco-Anglici usitatissimi.[10] Intra templum stetit simulacrum chryselephantinum Athenae Partheni a Phidia sculptum, anno 439 aut 438 dicatum.

Pausanias qui Descriptionem Graeciae principe Hadriano conscripsit Parthenonem, sicut ipse vidit, ita verbis brevibus depinxit:

Quibus in templum quod "Parthenon" dicitur adveniunt omnia quae in pedimento videntur ad nativitatem Athenae pertinent, sed quae ultra sunt ad contentionem Posidonis contra Athenam de Attica. Simulacrum ex eburno et auro conficitur. Imago Sphingis in casside deae iacet, et ad ambo latera capitis grypes faciuntur.? Aristeas Proconnesius epicus auctor est hos grypes de auro bellum gerere cum Arimaspis (qui ultra Issedones habitant); aurum quod grypes defendunt e terra gigni; Arimaspi homines esse monoculos a nativitate; grypes autem animalia esse leonibus similia, sed alis munita et oribus aquilarum. Talia de grypibus sufficiet. Athena chryselephantina recta sistit, tunica talari induta, capite Medusae eburneo ad pectus insculpto. Victoriam habet octo fere pedibus altam, manuque lanceam. Iuxta deae pedes clipeus iacet et prope clipeum draco qui Erichthonius sit. Ad plinthum simulacri nativitas Pandorae effingitur. Hesiodus aliique hanc Pandoram mulierem primam fuisse cantant: Pandorá enim nondum natá gentem femineam non exsistere. Scio me principum Romanorum imaginem Hadriani solam ibi vidisse, et ad introitum Iphicratis, qui res admirabiles multas fecit.[18][t 5]
"View of the Parthenon from the Propylaea" (Despectus Parthenonis a Propylaeis) ab Eduardo Dodwell in Views in Greece (Londinii, 1821) editus.
Despectus Acropolis Athenarum ab Eduardo Dodwell anno 1821 pictus.

Saeculo sexto, Parthenon in templum Christianum commutatum est, Mariae Virgini matri Iesu dicatum. Athenis a Turcis Ottomannidis victis, templum in meschitam annis 1460 ineuntibus commutatum est, minareto ad hanc observantiam erecto.

Die 26 Septembris 1687, receptaculum armorum fulminantium, ibi ad usum exercitús Ottomanici repositorum, ab ictibus pyrobolicis obsidentium Venetianorum erumpi coactum est; qua eruptione aedificium omne necnon statuae protypique usque adhuc servati graviter vulnerati sunt. Anno 1806, Thomas Elgin legatus Britannicus Constantinopolin missus, gubernii Ottomanici concessu multas sculpturas usque adeo templo adfixas exsecuit aliasque iam delapidatas congessit et Britanniam misit. Hae sculpturae, nunc Marmora Elginensia saepe appellatae, anno 1816 Museo Britannico paratae sunt: ibi nunc singillatim ostentantur. Gubernia Graeca recentiora ad revindicationem marmorum Elginensium seu Parthenonis, etiam hodie Londiniensis in Museo Britannico servatorum, se dedicantur.[19] Parthenon igitur, perpetuum Graeciae antiquae democratiaeque Atheniensis signum,[20] anno 1987 in enumeratione UNESCO Mundi Hereditatis receptus est. Graecum Culturae Ministerium hodie programma refectionis aliqua ex parte suscipit ut stabilitas ruinarum conservetur.[21]

Refectionis opera, 2002.
Refectio aliqua ex parte (in progressu), 2007.
Refecta aedificii pars.
Acropolis Athenarum noctu visa, Parthenone media imagine surgente.
Parthenon Nasburgense Tennesiae, replica aedificii Graeci celeberrimi.
Pellicula Wikimedia de praecipuis Acropolis Athenarum monumentis
  1. Vitruvius, De architectura 8 praef.12.
  2. Ampelius, Liber memorialis 8.
  3. Plinius, Naturalis historia 34.54
  4. Strabo, Geographica 9:395
  5. 5.0 5.1 Scholia in Aristophanem, Pax 605
  6. Isocrates, De perm. 2
  7. Demosthenes, In Androtionem 76
  8. Harpocration s.v. ἑκατόμπεδον.
  9. 9.0 9.1 Plutarchus, "Vita Periclis" 13.4.
  10. 10.0 10.1 Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940) s.v. "παρθενών" (apud Perseus Digital Library).
  11. Hurwit 2000:161–63.
  12. "Parthenon" apud Online Etymology Dictionary.
  13. Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940) s.v. "παρθένος" (apud Perseus Digital Library).
  14. Whitley 2001:352.
  15. Christopher Pelling adfirmat Athenam Parthenum constituisse separatum Athenae cultum, arte cum cultu Athenae Poliadis conectum; investigationes ostentavisse aediculam aramque quandam quae antecessit Parthenoni Antiquiori postea in septentrionali Parthenonis ala curiose incorporatam (1997:169). Confer etiam "Parthenon" in Encyclopaedia Britannica (2002 &c). [Situs venalis].
  16. Thucydides, De bello Peloponnesiaco 2.13
  17. Iacobus Georgius Frazer, Pausanias's Guide to Greece (Londinii: Macmillan, 1898) vol. 2 pp. 304-305.
  18. Pausanias, Descriptio Graeciae 1.24.4-7[nexus deficit].
  19. "Greece urges Britain to return sculptures". UPI.com. 2009-06-22. 
  20. Beard 2003:118.
  21. Ioanna Venieri. "Acropolis of Athens". Hellenic Ministry of Culture. 
Textus originales

<references-small">

  1. Ἰκτῖνος . . . ὅς καὶ τὸν παρθενῶνα ἐποίησε τὸν ἐν ἀκροπόλει τῆι Ἀθηνᾶι.
  2. 2.0 2.1 Φιλόχορος ... φησι "καὶ τὸ ἄγαλμα τὸ χρυσοῦν τῆς Ἀθηνᾶς ἐστάθη εἰς τὸν νεὼν τὸν μέγαν, ἔχον χρυσίου σταθμὸν ταλάντων μδ', Περικλέους ἐπιστατοῦντος, Φειδίου δὲ ποιήσαντος.
  3. ἑκατόμπεδον: ὁ Παρθενὼν ὑπὸ τινων ἑκατόμπεδος ἐκαλεῖτο διὰ κάλλος καὶ εὐρυθμίαν, οὐ διὰ μέγεθος, ὡς Μενεκλῇς [sic] καὶ Καλλίστρατος [sic] ἐν τᾦ Περὶ Ἀθηνῶν.
  4. 4.0 4.1 πάντα δὲ διεῖπε καὶ πάντων ἐπίσκοπος ἦν αὐτῷ Φειδίας, καίτοι μεγάλους ἀρχιτέκτονας ἐχόντων καὶ τεχνίτας τῶν ἔργων. τὸν μὲν γὰρ ἑκατόμπεδον Παρθενῶνα Καλλικράτης εἰργάζετο καὶ Ἰκτῖνος.
  5. ἐς δὲ τὸν ναὸν ὃν Παρθενῶνα ὀνομάζουσιν, ἐς τοῦτον ἐσιοῦσιν ὁπόσα ἐν τοῖς καλουμένοις ἀετοῖς κεῖται, πάντα ἐς τὴν Ἀθηνᾶς ἔχει γένεσιν, τὰ δὲ ὄπισθεν ἡ Ποσειδῶνος πρὸς Ἀθηνᾶν ἐστιν ἔρις ὑπὲρ τῆς γῆς· αὐτὸ δὲ ἔκ τε ἐλέφαντος τὸ ἄγαλμα καὶ χρησμοῦ πεποίηται. μέσῳ μὲν οὖν ἐπίκειταί οἱ τῷ κράνει Σφιγγὸς εἰκών ... καθ᾽ ἑκάτερον δὲ τοῦ κράνους γρῦπές εἰσιν ἐπειργασμένοι. τούτους τοὺς γρῦπας ἐν τοῖς ἔπεσιν Ἀριστέας ὁ Προκοννήσιος μάχεσθαι περὶ τοῦ χρυσοῦ φησιν Ἀριμασποῖς <τοῖς> ὑπὲρ Ἰσσηδόνων· τὸν δὲ χρυσόν, ὃν φυλάσσουσιν οἱ γρῦπες, ἀνιέναι τὴν γῆν· εἶναι δὲ Ἀριμασποὺς μὲν ἄνδρας μονοφθάλμους πάντας ἐκ γενετῆς, γρῦπας δὲ θηρία λέουσιν εἰκασμένα, πτερὰ δὲ ἔχειν καὶ στόμα ἀετοῦ. καὶ γρυπῶν μὲν πέρι τοσαῦτα εἰρήσθω· τὸ δὲ ἄγαλμα τῆς Ἀθηνᾶς ὀρθόν ἐστιν ἐν χιτῶνι ποδήρει καί οἱ κατὰ τὸ στέρνον ἡ κεφαλὴ Μεδούσης ἐλέφαντός ἐστιν ἐμπεποιημένη· καὶ Νίκην τε ὅσον τεσσάρων πηχῶν, ἐν δὲ τῇ χειρί δόρυ ἔχει, καί οἱ πρὸς τοῖς ποσὶν ἀσπίς τε κεῖται καὶ πλησίον τοῦ δόρατος δράκων ἐστίν· εἴη δ᾽ ἂν Ἐριχθόνιος οὗτος ὁ δράκων. ἔστι δὲ τῷ βάθρῳ τοῦ ἀγάλματος ἐπειργασμένη Πανδώρας γένεσις. πεποίηται δὲ Ἡσιόδῳ τε καὶ ἄλλοις ὡς ἡ Πανδώρα γένοιτο αὕτη γυνὴ πρώτη· πρὶν δὲ ἢ γενέσθαι Πανδώραν οὐκ ἦν πω γυναικῶν γένος. ἐνταῦθα εἰκόνα ἰδὼν οἶδα Ἀδριανοῦ βασιλέως μόνου, καὶ κατὰ τὴν ἔσοδον Ἰφικράτους ἀποδειξαμένου πολλά τε καὶ θαυμαστὰ ἔργα.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
De fontibus antiquis
  • Jahn, Otto, et A. Michaelis. 1860. Pausaniae descriptio arcis Athenarum. Bonnae. (Latine) Textus.
  • Papachatzis, Nikolaos D. 1974. Pausaniou Ellados Periegesis-Attika. Athenis. (Graece, Neograece).
Generalia et de aedificio
De sculpturis
  • A Guide to the Sculptures of the Parthenon in the British Museum. 1908. Londinii. (Anglice) Textus.
  • Connelly, Joan B. 1996. Parthenon and Parthenoi: A Mythological Interpretation of the Parthenon Frieze. American Journal of Archaeology 100(1):53. (Anglice) JSTOR.
  • King, Dorothy. 2006. The Elgin Marbles. Hutchinson / Random House. ISBN 0091800137. (Anglice)
  • Smith, A. H. 1900. A Catalogue of the Sculptures of the Parthenon in the British Museum. Londinii. (Anglice) Textus.
De religione
De contextu historico et archaeologico
  • Hurwit, Jeffrey M. 2005. The Parthenon and the Temple of Zeus at Olympia. In Periklean Athens and Its Legacy: Problems and Perspectives, edd. Judith M. Barringer, Jeffrey M. Hurwit, et Jerome Jordan Pollitt. University of Texas Press. ISBN 0292706227. (Anglice)
  • Whitley, James. 2001. The Archaeology of Democracy: Classical Athens. In The Archaeology of Ancient Greece. Cambridge University Press. ISBN 0521627338. (Anglice)
De statu hodierno
  • Greek Premier Says New Acropolis Museum to Boost Bid for Parthenon Sculptures. 2006. Textus. International Herald Tribune, 9 Octobris. (Anglice)
  • Talks Due on Elgin Marbles Return. 2007. Textus. BBC News, 21 Aprilis. (Anglice)
  • Τουρνικιώτης, Π., ed. 1994. Ο Παρθενώνας και η ακτινοβολία του στα νεώτερα χρόνια. Athenis: Μέλισσα. ISBN 9602040203. (Neograece)
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Parthenonem spectant.