Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Erichthonius

E Vicipaedia
Parvus Erichthonius a Cecropis filiabus detectus. Petrus Paulus Rubens circa 1616 pinxit

Erichthonius (Graece Ἐριχθόνιος) in mythologia Graeca est quartus Athenarum rex. E terra natus esse dicitur, tum cum semen Hephaesti frustra Athenam stuprare conantis humum cecidit. Ita autochthoniam Atheniensium illustrabat qui e terra quam habitabant ortos esse sese iactabant. Rursus eius nepos rex Erechtheus, a quo saepe vix distinguebatur,[1] ad terram redibit postquam solum Posidonis tridente percussum dehiscit et eum vorat. Erichthonius quadrigarum certaminum inventor fuisse dicebatur.[2] Filius Pandion ei successit.[3]

De Cecropis filiarum fabula

[recensere | fontem recensere]
Erichthonius e cistella exit. Imago aeri incisa ad Metamorphoses Ovidianas illustrandas (1606).

Postquam infantem e terra sustulit Athena eum una cum serpente quodam (vel potius ipse Erichtonius homo serpente mixtus erat) in clausa cista occultavit quam Cecropis regis filiabus Pandrosae Aglaurae Hersae tradidit[4]. Eas monuit caverent ne cistam aperirent neve alio modo quod intus esset spectarent. Curiositate motae puellae -praeter Pandrosam quae deae iussa respexisse plerumque dicitur- non abstinuerunt quin operculum levarent et cornix rem Athenae detulit. Quae irata puellas insania adfecit ita ut de rupe sese praecipitarent[5]. Secundum alios pavor eas ad mortem praecipitavit. Hunc mythum quotannis mense Skirophorio (circa solstitium) duo virgines Athenienses arrephorae dictae noctu occultis ritibus celebrabant. Res sibi ignotas ex Erechtheo sacerdotum iussu transportabant[6]. Propter Erechtheum parvum templum Pandrosae dedicatum stabat, Pandroseum dictum. Nam in Acropoli Erechtheus/Erichthonius cum Athenae cultu consociatus erat.

De rebus gestis

[recensere | fontem recensere]

Postea ab ipsa dea nutritus est cui statuam ligneam in Acropoli postea erexit. Amphictuonem tum in Attica regnantem e finibus expulit et naiadem Praxitheam uxorem duxit quae ei Pandionem filium peperit. Erichtthonius mortuus in Athenae templo sepultus est[7].

  1. Multi eruditi unam atque eandem personam antiquitus fuisse credunt qui paulatim distincti sunt. Ita in Fastis Atticis duo Pandiones et duo Cecropes fuerunt.
  2. Marmor Parium 10.17-18. Vergilius, Georgica I.113-114.
  3. Pausanias I.5.3.
  4. Benjamon Powell, Erichthonius and the three daughters of Cecrops, 1906.
  5. Euripides, Ion 274.
  6. Pausanias I.27.2-3.
  7. Apollodori bibliotheca III.14.6.
Erichthonios nascens a Terra Matre Athenae traditur. Stamnos Atticus circa 465 a.C.n.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]