Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Spatiplanum

E Vicipaedia
Ponto Spatialis Discovery.

Spătĭplānum,[1] vel navicula sideralis circumvolans,[2] est vehiculum quod sicut aëroplanum per atmosphaeram Telluris volare subterlabique, et sicut astronavis in spatio gubernari potest. Ut hoc perfungatur, spatiplano aliquot lineamenta tam aëroplanorum quam astronavium effingenda sunt. Solent spatiplana orbitalia similiora esse conventionalium astronavium, at contra, spatiplana suborbitalia aëroplanorum fixis alis similiora esse. Omnia spatiplana adhuc excogitata per extera missilia in orbitam lata sunt, sed sola, subterlabentia per atmosphaeram, rediverunt.

Quattuor genera spatiplanorum ad orbitam terrestrem missa, per atmosphaeram lapsa et ad sŏlum prospere regressa sunt: Americanus Ponto Spatialis, Russicum Buran, privatum (Americanum) Boeing X-37, et Sinense reusable experimental spacecraft(en).? Aliud spatiplanum, Somnia Insequens (Anglice. 'Dream Chaser'), est adhuc in evolutione apud Civitates Foederatas. Labente anno 2019, omnia praeterita, praesentia, et excogitata spatiplana ad perpendiculum extero missili usque ad orbitam deducuntur.

  1. "Aeronauticam novum spatiplanum deducturam" in Ranierius, L. Amadeus (2009). Aeronauticam novum spatiplanum deducturam. . Scorpio Martianus 
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).

Nexus interni