Lucius Verus
Lucius Ceionius Commodus Verus (natus die 15 Decembris 130; Altini mortuus anno 169) fuit Imperii socius Marci Aurelii ab anno 161 usque ad mortem.
De titulis
[recensere | fontem recensere]Postquam Lucius Aelius eius pater ab imperatore Hadriano ut heres designatus adoptatus est Lucius Verus ita nomen mutavitːLucius Ceionius Aelius Aurelius Commodus Verus. Cognomen Augustus addidit anno 161 cum ad summam dignitatem a Marco Aurelio promotus est. Item e victoriis cognomina Armeniacus anno 163, Parthicus Maximus anno 165 et Medicus anno 166 sibi meruit. Consul iterum anno 161, consul tertium anno 167 fuit. Pater patriae una cum imperii consocio Marco Aurelio anno 166 appellatus est. Primam tribuniciam potestatem die 7 Martii 161 accepit quae renovata est die 10 decembris eiusdem anni (TR POT II vel TRP II). Deinde quotannis die 10 decembris tribunicia potestas renovabatur a secunda usque ad nonam. Post mortem inter deos a senatu relatus Divus Verus appellatus est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Lucius Ceionius Commodus Verus fuit filius Lucii Aelii Caesaris et Avidiae Plautiae. Die 25 Februarii 138 ab Antonino Pio imperatore adoptatus est. Anno 144 togam virilem accepit; anno 153 quaestor annoque 154 consul ordinarius creatus est. Praeterea augur et frater Arvalis faciebatur. Anno 161 consul II ordinarius et die 7 Martii imperator cum Marco Aurelio proclamatus est. Vere anni 162 in orientem profectus, Athenis versatus est. Anno 163, Ephesi Anniam Aureliam Galeriam Lucillam, filiam Marci Aurelii, in matrimonium duxit. Die 12 Octobris 166, Romae de Parthis triumphavit. Vere anni 168, Roma profectus ad Danuvium iter fecit, et hieme 168/169 Aquileiae erat. Cum Romam reverteret, Altini initio anni 169 mortuus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Strobel, Carolus. 1994. "Zeitgeschichte unter den Antoninen: Die Historiker des Partherkrieges des Lucius Verus." Aufstieg und Niedergang der römischen Welt 2: 34 (2): 1315–60.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Lucium Verum spectant. |
- Peacock, Phoebe B. Biographia. In 'De Imperatoribus Romanis (Anglice)
- Biographia. In Historia Augusta (Latine et Anglice)
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus
Antecessores: Lucius Fulvius Rusticus Gaius Bruttius Praesens et Aulus Iunius Rufinus |
Consul 154 cum Tito Sextio Laterano |
Successores: Gaius Iulius Severus et Marcus Iunius Rufinus Sabinianus |
Antecessores: Appius Annius Atilius Bradua et Titus Clodius Vibius Varus |
Consul 161 cum Marco Aurelio Caesare III |
Successores: Quintus Iunius Rusticus II et Lucius Titius Plautius Aquilinus |
Antecessores: Quintus Servilius Pudens et Lucius Fufidius Pollio |
Consul 167 cum Marco Ummidio Quadrato |
Successores: Lucius Venuleius Apronianus Octavius Priscus II et Lucius Sergius Paullus II |