Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Mors

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Mors vexillaris - Pictura Antonii Parreiras
Kuoleman puutarha (Hortus mortis) - Pictura Hugonis Simberg (1906)

Mors (-tis, f.) est finis omnium munerum biologicorum quibus animantes sustinentur. Nonnullae causae, quae mortem efficere solent, sunt morbi, nex, suicidium, praedatio, alimentatio prava, et senectus tantum. Mors saepe censetur esse tempus ingratum et triste propter terminum affectionis, quae cum mortuo compartiebatur, dum vivebat.

Omnes formae animantium moriuntur, habitent vel in terra, aere, mari. Et omnes formae vitales alimento egent ad mortem vitandam, quare ipsum alimentum est clavis vitae. Res alendae continent ambas materiam biologicam vel non biologicam, ut animalia, fructus, gramen, plantas, aquam, lucem, aerem.

Mors revelat, quomodo vales, quando personas, creaturas, et animalia amata obeunt. Sunt qui solite tristes fiant, qui tristissimi fiant, et qui tristissimi fiant, ut longissimum tempus eam vincere capiant, et certae tales personae etiam se ipsos nocent, ut sensus negativorum evadant; atque sunt, qui vix tristes fiant, itaque certam imaginem mortis habeant.

De morte naturali

[recensere | fontem recensere]

Olim homines putaverunt hominem mortuum esse, cum palpitatio cordis desiit, sed nostra aetate nos mori constat, cum opus cerebri terminatur. Singulae autem cellulae corporis deinceps lente, partim solum nonnullas horas post mortem cerebri moriuntur.

Certa mortis signa sunt livores, rigor mortis, putredo, necnon vulnerationes, quae certe vitae contraria sunt (e.g. praecisio capitis).

Alia verumtamen incerta signa mortis sunt:

De causis mortis

[recensere | fontem recensere]

Praecipuae mortis causae in civitatibus opulentibus sunt: infarctus cordis, ictus, cancer; olim, cum antibiotica ignota essent, fuerunt infectiones. Etiam mors voluntaria vel depressionis, vexationis, paupertatis vel suae honoris? causa.

Quid philosophi de morte doceant

[recensere | fontem recensere]

Aliqui philosophi putant homines ex nihilo oriri, in nihilum occidere.

Quid religiones de morte doceant

[recensere | fontem recensere]

Buddistae in reincarnationem credunt, videlicet assumptionem formae novae in singulis vitis. Post mortem altera vita assumpta est secundum iudicium praecedentis vitae. Si electus vixerit probe, ei tribuetur conditio melior, si improbe, peior. Ista est via ad illuminationem.

"Mors sceptra ligonibus aequat"—"Mors ultima linea rerum"

In Bibliorum Sacrorum libro Genese narratur homines mori debere, quod Adam Evaque, protoparentes Dei mandati immemores, peccaverint: "Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt" (Epistula ad Romanos 5:12).

Mors tamen non est putanda poena a Deo inflicta, sed mutatio vitae, quia secundum Christianos vita mutatur non tollitur, quamobrem una ex primis curis Christianorum cultus mortuorum fuit, cultus singularis proprius tantum huius religionis. Sacerdos commendat defuncti animam misericordiae Dei, invocans caelestes potestates ne eum in tenebris relinquant; postquam corpus benedicit, quia Christiani putant carnem sacram, propter quod sepulcreta vocantur etiam campi sancti, scilicet sanctificati corporibus sepultorum. Cohors familiarum et amicorum comitat feretrum usque ad sepulcretum, ubi perfecta est celebratio et offerta extrema salutatio.

Christiani aliaeque religiones iustos mortuos resurrectione, qua Deus omnes iustos donaverit, ad vitam redituros esse credunt. Catechismus Catholicae Ecclesiae docet: "Firmiter credimus atque adeo speramus: sicut Christus vere a mortuis resurrexit atque in aeternum vivit, ita etiam iusti post mortem suam in aeternum cum Christo vivent resuscitato qui eos ultimo die resuscitabit".[1]

Post mortem omnia mortui bona heredibus traduntur (successio mortis causa). Absentia longa (exempli gratia secundum legem Italicam decem annos) morti tamen aequiparatur.

"Mors" dicta sententiis

[recensere | fontem recensere]
Laudatus sis, mi Domine,
Propter sororem mortem corporalem,
Quam nullus homo vivens potest evadere.
Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus;
Beati illi, quos reperiet in Tuis sanctissimis voluntatibus,
Quia secunda mors non faciet eis malum.
Vita brevis breviter in brevi finietur,
Mors venit velociter que neminem veretur,
Omnia mors perimit et nulli miseretur.
Ad mortem festinamus peccare desistamus.
Ni conversus fueris et sicut puer factus
Et vitam mutaveris in melio a res actus,
Intrare non poteris regnum Dei beatus.
Ad mortem festinamus peccare desistamus.
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur. ...
  • Memento mori! admonitio brevitatis vitae quae Romae antiquae triumphator inter triumphum audire debebat:
Memento mori
Memento te hominem esse
Respice post te, hominem te esse memento

Nexus interni

  1. Pars catechismi, citatum die 16 Novembris 2016.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ariès, Philippe. 1975. Studien zur Geschichte des Todes im Abendland. Conv. ex Essais sur l'histoire de la mort en Occident du Moyen-Age à nos jours. Lutetiae. Monaci et Vindobonae 1976, ISBN 3-446-12284-2.
  • Ariès, Philippe. 1980. Geschichte des Todes. Ex Francogallice ab Hans-Horst Henschen et Una Pfau conversus. Monaci et Vindobonae. Editio decima: Monaci: Dtv. ISBN 3-423-30169-4.
  • Béliveau, Richard, et Denis Gingras. 2012. Der Tod: Das letzte Geheimnis des Lebens: Daten, Fakten, Unerklärliches. Monaci. ISBN 978-3-466-34570-0.
  • Benkel, Thorsten, et Matthias Meitzler. 2018. Zwischen Leben und Tod: Sozialwissenschaftliche Grenzgänge. Wiesbaden: Springer VS. ISBN=978-3-658-22277-2.
  • Bondeson, Jan. 2001. Buried Alive: the Terrifying History of our Most Primal Fear. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 978-0-393-04906-0.
  • Fischer, Norbert. 2001. Geschichte des Todes in der Neuzeit. Erfurti: Sutton. ISBN 3-89702-342-3.
  • Frohmann, Christiane, ed. 2014. Tausend Tode schreiben. E-Book. Berolini. ISBN 978-3-944195-55-1.
  • Gehring, Petra, et Maxine Saborowski, eds. 2007. Ambivalenzen des Todes. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 978-3-534-20482-3.
  • Hahn, Georg. 1975. Vom Sinn des Todes: Texte aus drei Jahrtausenden. Turici: Swedenborg Verlag. ISBN 3-85927-127-X.
  • Lechner, Jörg-Johannes. 2019. Anthropologie des Todes: Philosophisch-anthropologische Analyse der grenzwissenschaftlichen Phänomene Sterben, Tod und Jenseits. Hamburgi. ISBN 978-3-339-10600-1.
  • Lohner, Alexander. 1997. Der Tod im Existentialismus: Eine Analyse der fundamentaltheologischen, philosophischen und ethischen Implikationen. Paderborn: Schöningh. ISBN 3-506-75245-6. Textus digitalis, BSB München.
  • Maio, Giovanni. 2005. Tod. In Enzyklopädie Medizingeschichte, ed. Werner E. Gerabek, Bernhard D. Haage, Gundolf Keil, Wolfgang Wegner, 1400–1402. Berolini et Novi Eboraci: De Gruyter. ISBN 3-11-015714-4.
  • Marques, Susana Moreira. 2015. Now and At the Hour of Our Death: And Other Stories. Conv. Julia Sanches. ISBN 978-1-908276-62-9.
  • Mischke, Marianne. 1996. Der Umgang mit dem Tod: Vom Wandel in der abendländischen Geschichte. Berolini. ISBN 3-496-02583-2.
  • Mullin, Glenn H. (1998) 2008. Living in the Face of Death: The Tibetan Tradition. Ed. secunda. Ithacae Novi Eboraci: Snow Lion Publications. ISBN 978-1-55939-310-2.
  • Nuland, Sherwin B. 1994. Wie wir sterben. Monaci: Kindler Verlag. ISBN 3-426-77237-X.
  • Ohler, Norbert. 2003. Sterben und Tod im Mittelalter. Düsseldorf: Patmos. ISBN 3-491-69070-6.
  • Rosenberg, David Rosenberg. 2014. "How One Photographer Overcame His Fear of Death by Photographing It: Walter Schels' Life Before Death." Slate.
  • Sachs, Jessica Snyder. 2001. Corpse: Nature, Forensics, and the Struggle to Pinpoint Time of Death. Perseus Publishing. ISBN 978-0-7382-0336-2.
  • Schadel, Helene. 1974. ΘANATOΣ: Studien zu den Todesvorstellungen der antiken Philosophie und Medizin. (Medizinische Dissertation Würzburg 1974). Würzburg: Wellm, Pattensen; jetzt bei Königshausen & Neumann, 1975. Würzburger medizinhistorische Forschungen, 2. ISBN 3-921456-01-0.
  • Winau, Rolf, et Hans Peter Rosemeier, eds. 1984. Tod und Sterben. Berolini et Novi Eboraci: De Gruyter. ISBN 3-11-010001-0.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad mortem spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad mortem spectant.