Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Iosephus Nicolaus Laurenti (ita saepius; vulgo interdum Joseph Nicolaus Laurenti seu Lorenz) fuit medicus, naturalista, zoologiae et herpetologiae Austriacus. Natus est die 4 Decembris 1735 Vindobonae; mortuus est ibidem die 17 Februarii 1805.

Auctor fuit operis Specimen medicum, exhibens synopsin Reptilium emendatam cum experimentis circa venena, quod de reptilium amphibiumque veneno agebat. Hic liber gravissimus fuit herpetologiae, quia triginta species reptilium describebat; Caroli Linnaei autem Systema Naturae decem tantum genera descripserat.

Anno 1768, Laurenti librum Italiane scriptum Il dragone edidit, speciem proteum anguinum describentem quem in quadam speluncarum Slovenicarum (vel fortasse Croaticarum) invenierat. Prima fuit haec descriptio animalis speluncas habitantis in litteris Europaeis.

  • Specimen medicum, exhibens synopsin Reptilium emendatam cum experimentis circa venena (1768)
  • Il dragone ("Draco"; 1768)

Nexus interni