Lingua Iaponica
Lingua Iaponica (Iaponice 日本語, nihongo) est sermo quo plus quam 127 000 000 hominum utuntur in Iaponia et extra.
Lingua Iaponica 日本語 | |
---|---|
IPA | [ ɲihoŋɡo ] |
Taxinomia | lingua ab aliis segregata nisi, ut credunt nonnulli |
Locutores | 127 000 000 |
Sigla | 1 ja, 2 jpn, 3 jpn |
Status publicus | |
Officialis | Iaponia |
Privata | Brasilia, C. F. A. (praecipue Havaii), aliisque in locis |
Litterae | |
Scriptura | Iaponica |
Procuratio | |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Lingua est insignis varietate pronominum honorificorum, quae apta esse putatur ad genera honorum quae in societate populi Iaponici multum valent. Etenim sunt formae verborum et vocabula propria quae rationem indicant quae inter eum qui loquitur et eum quem loquens adloquitur intercedit. Lingua autem numero sonorum distinctorum potius parvo utitur.
Lingua Iaponica per plus quam quindecim saecula speciem linguae Sinicae fert. Nam scribitur scriptura quae ex litteris Sinicis (漢字 kanji) et syllabicis (ひらがな hiragana et カタカナ katakana) ipsisque de notis Sinicis deductis componitur. Per eam scripturam factum est, ut sermo Iaponicus multa vocabula et locutiones complectatur quae recta via ex lingua Sinica in eum sunt conversae.
Classificatio
recensereLingua Iaponica in familia lingualis Iaponica numeratur, sed de linguae origine ab iis, qui linguisticam historicam explorant et hanc linguam a ceteris seponunt, adhuc disputatur.
De ratione quae inter linguam Iaponicam et alias linguas intercedit multa et varia disseruntur (certissima prima adferuntur):
- Lingua Iaponica in numero linguarum Altaicarum habenda est. Aliae linguae huius familiae sunt linguae Mongolica, Tungusica, Turca, et (opinione quidem propositorum) Coreana. Pariter ac linguae Turca Coreanaque lingua Iaponica est lingua agglutinativa. Est magnus numerus verborum cottidianorum quae quandam similitudinem exhibere videntur, exempli gratia (inter Iaponicam et Turcam):
- Lingua Iaponica est cognata linguis exstinctis, quibus homines in antiquis Coreae Mantzuriaeque culturis utebantur. Exemplum notissimum est Goguryeo (Koguryo, Gogurio); exempla minus nota sunt Baekje (Paekje) et Buyeo (Buyo). Propositores doctrinae linguarum Buyonensum plerumque linguam Coreanam hodiernam non in illius familia numerant, quia satis constat linguam Coreanam e lingua antiqua Silla exortam esse. Parva harum linguarum scientia, ac ligerae historicae harum culturarum, sunt indicia primaria. Haec doctrina substituta est doctrina Altaica.
- Lingua Iaponica est linguae Coreanae cognata. Haec coniectura est propter similitudinem grammaticarum linguarum Iaponicae Coreanaeque. Propositores huius doctrinae proposuerunt verba cognata ad linguas Iaponicam Coreamque. Haec doctrina in loco doctrinae Altaicae substituta est.
- Lingua Iaponica est lingua mixta. Similitudines phonologicae et proximitas geographica ad linguas Austronesias subiciunt theoriam linguam Iaponicam est genus lingua mixta.
- Lingua Iaponica est integre lingua Austronesia. Non satis constat haec doctrina, quia grammatica vocabulariumque Iaponica sunt omnino diversi quam quamlibet lingua Austronesia nota.
- Susumu Ono et aliae linguistae, cum R. Caidvell,? Susumu Shiba, et Fujiwara Akira, subiecerunt cognationem inter linguas Iaponicam et Tamilensem, membrum familiae Dravidianae in Indiá meridiná adhibitae. Linguae Iaponica Tamilensisque sunt ambo linguae agglutinativae et earum grammatica vocabulariaque sunt similia.
Linguistae historicae quae linguae Iaponicae studeant consentiunt linguam Iaponicam cognatum ad linguas Riuciuanas (cum Ocinavense) esse, ergo linguas Iaponicas existimantur. Apud linguistas, possibilitas cognationis geneticus ad Gogurionem tenet evidentiam fortem, et cognatio ad linguam Coreanam est possibilis sed incertus. Doctrina Altaica non satis constat, sed factus est respectabilior nostro tempore, gratias ad Sergei Starostin et alios. Plurimae linguistae reiciunt notionem linguam Iaponicam cognatam esse ad linguas Malaico-Polynesicas (vel etiam Austronesias), Sino-Tibeticas, vel Tamilensem.
Investigationes linguisticae, velut totae investigationes, possunt mutare propter politicas ac causas alias. Exempli gratia, plurimae linguistae dicunt linguas Dacoromanicam et lingua Reipublicae Moldavicae easdem esse, et diversos nomina pro rationibus politicalibus habere. Iaponia et suos vecinos? historice non bene convenerunt, ergo studium cognationum linguarum est periculosum, sed minus pericolosum investigatoribus Nipponicis.
Distributio geographica
recensereLingua Iaponica est lingua praecipue in Iaponia et Okinava dicta. In insulá Anguar?, Lingua Anguar?, Lingua Iaponica, et Lingua Anglica adhibentur.
Grammatica
recensereLingua Iaponica in modo scripto mixtionem abecedariorum trium adhibet; kanji, hiragana, et katakana. Kanji est abecedarium ideographicum, et alii duo syllabae. Katakana modo ad verba derivata adhibetur. Lingua Iaponica eg multa verba Anglica derivata habet, quod katakana communiter facit.
Syntaxis
recensereSyntaxis SOV est, et in fine sententiarum verbum fit.
Nomina
recensereNomina substantiva Iaponica neque numeros neque genera neque casus habent. Ergo vocabulum inu (犬) significare potest 'unum canem', 'canem', 'canes', et 'omnes canes'.
Pronomina
recenserePronomina personalia
recenserePronomina personalia comitatu et genere mutant.
- Ego = watashi (genus commune)
Promomina demonstrativa
recensere- ko (こ) 'hic', so (そ) 'ille', a (あ) 'illud (procul)'
Verba
recensereVerba personis, numeris, generibus non coniugant. Ergo verbum hanashita (話した) significare potest 'dixi', 'dixisti', 'dixit', etc.
Duo tempora adsunt, praesens et praeteritum.
Verba pro comitatibus mutant:
- sententia basica? = tabe-ta (食べた)
- sententia comis = tabe-mashita (食べました)
Utraque sententiarum significat praeteritum verbi 'edendi'.
Particulae
recensereLingua Iaponica significat casus per particulas grammaticas.
- ga (が) = nominativus
- no (の) = genetivus
- (w)o (を) = accusativus (in sermone commune, w non sonatus est)
- ni (に) = dativus et ablativus
- (h)e (へ) = locativus (per "he" litteram scribitur)
Lingua Iaponica etiam tenet particulam wa (は) (per "ha" scribitur), quae similis est Latinae 'de', sed cum usu nominativi.
Watashi wa | tomodachi ni | hon o | agemasu |
私(は) | 友達に | 本を | あげます |
(de) me | amico | librum | do |
Wa は vs. Ga が
Quidem ga subiectum sententiae significat, at wa subiectum orationis significat.
- 私はマルクスです。 イタリア人です。日本語ができます。
- watashi-wa Marukusu-desu. Itaria-jin-desu. Nihongo-ga deki-masu.
- Marcus sum. Italus sum. Iaponice dicere possum.
Nota: Nihongo subiectum tertiae sententiae est, sed watashi 'ego' subiectum orationis est.[1][2]
Vocabularium
recensereEsse
recensereTria verba de esse adsunt; iru (いる), aru (ある), et da (だ).
- hon-wa tēburu-ni aru. 'Liber est in mensa.'
- inu-wa doko-ni iru-ka. 'Ubi est canis?'
- da per omnes nomina statum significat.
- kodomo-wa shizuka-da. 'Puer est tranquillus.'
- watashi-wa roumajin-da. 'Ego sum Romano.'
Dies
recensere- nichiyoubi (日曜日) 'dies Solis'
- getsuyoubi (月曜日) 'dies Lunae'
- kayoubi (火曜日) 'dies Martis'
- suiyoubi (水曜日) 'dies Mercurii'
- mokuyoubi (木曜日) 'dies Iovis'
- kinyoubi (金曜日) 'dies Veneris'
- doyoubi (土曜日) 'dies Saturni'
hai (はい) et iie (いいえ)
recensereMulte dure converteri.
- hai (はい) 'concordat, est, ita', etc. sit. Similis verbi Anglici yes et Francogallici oui est.
- iie (いいえ) 'non concordat, non est, non ita, minime, non', etc. sit. Similis verbi Anglici no et Francogallici non est.
Cetera
recensere(Verba similiter latine):
- esa (餌)/(えさ) 'esca' aut 'cibum'
- okiru (起きる) 'accidere' ('occidere')
- iku (行く) 'ire'
- namae (名前) 'nomen'
- taifū (台風) 'typhon'/'tempestas'
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ De lingua apud www.guidetojapanese.org.
- ↑ De grammatica apud www.csse.monash.edu.au.
Bibliographia
recensere- Japanese Phrasebook. Lonely Planet Publications Pty Ltd, Melburnia, editio quinta, Iulio 2008, ISBN 978-1-74104-231-3.
- Bloch, Bernard. 1946. Studies in colloquial Japanese I: Inflection. Journal of the American Oriental Society 66:97–130.
- Bloch, Bernard. 1946. Studies in colloquial Japanese II: Syntax. Language 22:200–248.
- Chafe, William L. 1976. Giveness, contrastiveness, definiteness, subjects, topics, and point of view. In Subject and topic, ed. Charles N. Li, 25–56. Novi Eboraci: Academic Press. ISBN 0-12-447350-4.
- Dalby, Andrew. 2004. "Japanese," in Dictionary of Languages: the Definitive Reference to More than 400 Languages. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 9780231115681; ISBN 9780231115698; OCLC 474656178
- Frellesvig, Bjarke. 2010. A history of the Japanese language. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-65320-6.
- Kindaichi, Haruhiko; Hirano, Umeyo (1978). The Japanese Language. Tuttle Publishing. ISBN 978-0-8048-1579-6
- Kuno, Susumu. 1973. The structure of the Japanese language. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0-262-11049-0.
- Kuno, Susumu. 1976. Subject, theme, and the speaker's empathy: A re-examination of relativization phenomena. In Subject and topic ed. Charles N. Li, 417–444. Novi Eboraci: Academic Press. ISBN 0-12-447350-4.
- Martin, Samuel E. 1975. A reference grammar of Japanese. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-01813-4.
- McClain, Yoko Matsuoka. 1981. Handbook of modern Japanese grammar: 口語日本文法便覧 [Kōgo Nihon bumpō]. Tokyo: Hokuseido Press. ISBN 4-590-00570-0; ISBN 0-89346-149-0.
- Miller, Roy. 1967. The Japanese language. Sicagi: University of Chicago Press.
- Miller, Roy. 1980. Origins of the Japanese language: Lectures in Japan during the academic year, 1977–78. Seattli: University of Washington Press. ISBN 0-295-95766-2.
- Mizutani, Osamu, et Nobuko Mizutani. 1987. How to be polite in Japanese: 日本語の敬語 [Nihongo no keigo]. Tokyo: The Japan Times. ISBN 4-7890-0338-8.
- Robbeets, Martine Irma (2005). Is Japanese Related to Korean, Tungusic, Mongolic and Turkic?. Otto Harrassowitz Verlag. ISBN 978-3-447-05247-4.
- Shibatani, Masayoshi. 1990. Japanese. In B. Comrie (Ed.), The major languages of east and south-east Asia. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-04739-0.
- Shibatani, Masayoshi. 1990. The languages of Japan. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-36070-6; ISBN 0-521-36918-5 (charta).
- Shibamoto, Janet S. 1985. Japanese women's language. Novi Eboraci: Academic Press. ISBN 0-12-640030-X.
- Tsujimura, Natsuko. 1996. An introduction to Japanese linguistics. Cantabrigiae Massachusettae: Blackwell Publishers. ISBN 0-631-19855-5; ISBN 0-631-19856-3 (charta).
- Tsujimura, Natsuko (Ed.) 1999. The handbook of Japanese linguistics. Malden Massachusettae: Blackwell Publishers. ISBN 0-631-20504-7.
- Vovin, Alexander (2010). Korea-Japonica: A Re-Evaluation of a Common Genetic Origin. University of Hawaii Press. ISBN 978-0-8248-3278-0.
Fontes antiquiores
recensere- 1603 : Vocabulario da lingoa de Japam, com adeclaração em portugues, feito por alguns padres e irmaõs da Companhia de Jesu. Em Nengasaqui [Nagasaki], 1603; Exemplar mutuabile (Ioanni Rodrigues attributum)
- 1632 : Colladi Ars Grammaticae Iaponicae Linguae [1][nexus deficit] Ars grammaticae Iaponicae linguae by Diego Collado - Project Gutenberg apud www.gutenberg.org
- 1632 : Colladi Dictionarium sive thesauri linguae Iaponicae compendium
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad linguam Iaponicam spectant. |
- AKSER Brasil - Lingua Iaponica, apud www.shotokai.com.br
- Index Verborum linguae Iaponicae - Latinae, apud ha5.seikyou.ne.jp (solum verba iuris)