Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Iansenismus dicitur doctrina Cornelii Iansenii, episcopi Batavi, qui mortuus est anno millesimo sescentesimo duodequadragesimo.

Opus quoddam de iansenistarum erroribus
Munera convulsionariorum Parisiensium, qui capti sunt
Portus Regii ruinae - abbatia ubi olim Iansenismus florebat

Doctrina

recensere

Iansenius, et postea eius gregales, prorsus negavit hominis libertatem, ita ut homo aut, deficiente gratia Dei, nihil boni ex necessitate posset agere, aut, adiuvante gratia, bonum tantummodo ex necessitate faceret. Non semel sententiae quaedam Iansenii a Sancto Officio damnatae sunt et postea cum bullis In eminenti papae Urbani VIII anno 1642, Cum Occasione papae Innocentii X anno 1653 et Ad sanctam beati Petri sedem anno 1656 et Regiminis Apostolici anno 1664 papae Alexandri VII. In praesentiam usque supersunt Ecclesiae, quae doctrinam Cornelii Iansenii sequuntur.

Descriptio historica

recensere

Iansenismus est theologia fulta in libro »Augustinus« Iansenii qui anno 1640 editus erat. Asseclae eius nominabantur iansenistae. Societas Iesu autem anno 1642 a papa Urbano VIII flagitarunt, ut bulla praetitulata In emminenti in indice prohibitorum librorum poneretur. Dixerunt librum theologiam haereticam Michaelis Baii anno 1567 accusati sparsurum esse. Cui iudicio acerrime autem non assentiebantur episcopi academicique non pauci velut Academiae Lugduno-Batavae professores. Valde contradictum est in Francogallia: Portus Regii moniales Cistercienses Angelica Arnauld abbatissa doctrinis istis favebant et doctis iansenistis facultatem concedebant, ut indagationibus et studiis in claustris earum vacarent. Inter sapientes hos numerandus est e.g. Abbatiae Sancti Cyrani (apud Saint-Michel-en-Brenne) prior Ioannes Duvergier de Hauranne qui ipse cum Iansenio consuetudines contraxerat. Qui ex anno 1635 poenitentiarius designatus est ad Portum Regium. Cardinalis Richelaeus anno 1638 eum in carcerem mitti iussit; Ioannes confessarius e custodia anno 1643 liberatus paulo post defunctus est. Inter discipulos fuit et Antonius Arnauld cuius liber »De la fréquente communion« doctrinas iesuitarum poenitentiales faciles criticavit. Cum Innocentius X pontifex maximus atque servus servorum Dei sententias quinque libri Iansenienses mense Maio 1653 officialiter haereticales in calvinismum pronas declaravisset, Arnauld papam exegeseos falsae accusare conatus est. Inde papa Alexander VII anno 1656 explicavit propositiones criticatas in exegesi Iansenio magis apta quoque condamnandas esse. Portus Regii sectatores autem obicierunt esse quaestionem dumtaxat historicam (question du fait) de qua auctoritates ecclesiasticae historicis obtemperarent. Ecclesiae plenipotentiam esse solummodo in quaestonibus moralibus (question du droit). Ita in plebe magis magisque notio de papali potentia generatim tacta est, cum scriptores iansenistae Augustinianam doctrinam puram contra iesuitas defenderent. In iesuitarum adversariis maioris momenti fuit Blasius Pascalis, cuius opus Lettres à un provincial (1656/57) iesuitas nimis faciles aculeosque cum sale aggrediebatur. Clemens IX pacem in christifidelibus observans anno 1668 conciliabat, ut disputatio sincera de quaestionibus permitteretur. Rege Ludovico XIV autem bulla papalis Vineam domini iterum in iansenistas invecta est. Monialibus obstinatis coenobium anno 1709 abolitum et anno 1710 destructum est.

Editio Novi Testamenti Paschasii Quesnel, quae anno 1687 prelo mandata erat, commentariis aucta vulgo de Iansenismo persuaderet. Libro prohibito Quesnel e Oratorianorum ordine expulsus est et insuper anno 1713 constitutio papalis Unigenitus promulgata est, qua vel sententiae biblicae - dummodo interpretationem iansenisticam permitterent - anathematizatae sunt. Clerici multi, inter quos Noailles cardinalis Parisiensis, documentum papale spernebant, ut editio altera commentariis aucta necessaria esset. Contra vocem istorum anticonstitutionalium postulantium, ut concilium generale fieret, papa anno 1718 breve Pastoralis officii excommunicationem minans. Curia Francogallica autem breve istud papale non approbavit usque iussum ducis Aureliani qui ministro Dubois episcopo instigante anno 1720 ordinibus papalibus annuit. Denique senatores, cum libertates ecclesiae Francicae nonnullae necnon regiae privilegia concessa atque renovata esset, consenserunt. Cardinalis Noailles anno 1728 quoque Sedis Apostolicae praeceptis se tradidit. Bulla Unigenitus anno 1730 vel lex regia declarata est. Viri contumaces non accipientes persecutionem perpeti debebant; quorum resistentia interdum in mystica revelabatur (apud sic dictos convulsionarios). Extra Franciam autem, in Batavia, quo anno 1679 Arnauld et Nicole profugiebant, urbs Traiectum ad Rhenum discipulis patriam novam dedit.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Robert Spaemann: Reflexion und Spontaneität. Studien über François Fénelon. Kohlhammer Verlag, 1963
  • Dominik Burkhard, Tanja Thanner (edd.): Der Jansenismus – eine "katholische Häresie"? Das Ringen um Gnade, Rechtfertigung und die Autorität Augustins in der frühen Neuzeit. Aschendorff, Monasterii 2014. ISBN 978-3-402-11583-1.
  • Lucien Goldmann: Der verborgene Gott. Studie über die tragische Weltanschauung in den „Pensées“ Pascals und im Theater Racines. Soziologische Texte, 87. Luchterhand, Neuwied 1971 ISBN 3472725877
  • Dale K. Van Kley: The Religious Origins of the French Revolution: From Calvin to the Civil Constitution, 1560–1791; Yale UP, New Haven 1996
  • Catherine Maire: De la cause de Dieu à la cause de la Nation. Le jansénisme au XVIIIe siècle; Gallimard, Lutetiae 1998
  • Walter Demel: Europäische Geschichte des 18. Jahrhunderts. Ständische Gesellschaft und europäisches Mächtesystem im beschleunigten Wandel (1689/1700–1789/1800). Kohlhammer, Stuttgardiae 2000
  • Jean Carreyre: Le jansénisme durant la régence. Bureaux de la Revue, Louvain 1929–1933
  • Jacques M. Grey-Gayer: Jansénisme en Sorbonn 1643–1656. Klincksieck, Lutetiae 1996 ISBN 2252030798

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iansenismum spectant.