Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Haec pagina munere ecclesiastico tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Episcopus” appellatur, vide Episcopus (discretiva).

Episcopus (Graece ἐπίσκοπος 'inspector') est praesul ecclesiae, qui pro fidelibus in Christi persona agit. In Ecclesia Catholica Romana, episcopatus est summus ordo in sacramento ordinum sacrorum; in Ecclesia Anglicana, sacri ordines sunt unum e quinque sacramentis non dominicis. Iuxta Sanctae Romanae Ecclesiae morem, episcopi et pontifices et antistites vocantur, quia summi sacerdotes sunt.

Raymundus Leo Burke, cum Archiepiscopus Sancti Ludovici erat, mitram, croceam, et anulum episcopalem gerebat.

In Ecclesia Catholica Romana

recensere

In Ecclesia Catholica Romana, munus episcopale hoc modo intellegitur: per successionem apostolicam, episcopus fit apostolorum successor. Episcopi, qui ex divina institutione in apostolorum loco succedunt per Spiritum Sanctum qui vi consecrationis eis datur, in ecclesia pastores constituuntur, ut sint et ipsi doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes gubernationisque ministri. Ipsa consecratione episcopali recipiunt cum munere sanctificandi munera quoque docendi et regendi, quae tamem natura sua nonnisi in hierarchica communione cum Collegii Capite (cum Petro et sub Petro) et membris exercere possunt.

Bibliographia

recensere
  • Franciscus Godwinus, De praesulibus Angliae commentarius. Londinii, 1616 (Textus apud Google Books)
  • Alphonsus Van Hove, Bishop in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)

Nexus interni