Zosimus (historicus)
Zosimus (natus in Syria aut Palaestina secunda parte saeculi V; obiit initio saeculi VI) fuit rerum gestarum scriptor Graecus. Opus eius in sex libris de historia Romae disserit ab Augusto usque ad annum 410. Vixit sub regno Anastasii I (491-518). Comitem esse eum Photius fert et advocatum thesauri imperialis.
Opus
[recensere | fontem recensere]Historia nova Zosimi opus eius notum solum, in quo ille paganus rationem de lapsu imperii Romani produxit. Primi libri sunt collationes scriptorum veterum (ut Dexippi, Eunapii, Olympiodori): primus liber vero eventus sub imperatoribus ex Augusto ad Diocletianum disserit; secundus, tertius, et quartus spatium temporis de Constantio Chloro Galerioque ad excessum Theodosii I tractat; quintus et sextus spatium 395 ad 410, cum Priscus Attalus depugnatus est. Ad haec tempora utilissimum est ex eis operibus quae non sint ecclesiastica. Ut videtur, opus non perfectum est. Scriptum est 498-518.
Photius modum dicendi clarum et purum et succinctum arbitratur; alii confusas eius rationes, utiles solum quoad alios locos ex historiis perditis conservaret.
Vita
[recensere | fontem recensere]Nihil de vita Zosimi notus est, praeterea Zosimum iuri studuisse et advocatus fisci fuisse. Religione fuit paganus.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Adolf Lippold, "Zosimos" in Der Kleine Pauly. Lexikon der Antike, Vol. 5, Pag. 1562–1564.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Historia libri manu scripti Historia Nova
- De Zosimo in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)