Vera Ecclesia Iesu
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Vera Ecclesia Iesu (Mandarinice: 真耶穌教會) est communitas Christiana sui iuris, Pechini in Sinis anno 1917 condita[1], quae ad Ecclesias Pentecostales pertinet.[2]
Fuit una e tribus quae dicuntur Ecclesiis domesticis in Sinis, ante annum 1949, cum factio Communistica rerum potita est. Hodie enumerantur plus quam 1.5 milliones sectatorum, qui toto orbe terrarum[3] dispersi sunt. Vera Ecclesia Iesu praecipue in Asia Orientali, America Septentrionali, America Meridionali, Africa Australi, Oceania, et Europa Occidentali invenitur. Yung-Ji Lin praedicator est praeses ecclesiae.
Ut omnes ecclesiae Protestantes doctrinam "e sola scriptura" haurit verba Bibliorum Sanctorum veritates inviolatas esse habens. Ecclesia intendit praedicare Evangelium in gentibus ante Iesum iterum reditum. Doctrina Trinitatis reicitur, Christi Natalis non celebratur (quod origo festi sit pagana neque Iesus, ut dies eius natalis celebretur, postulavisset), etiam Feria VI in Passione Domini abnuitur.
Decem praecipua ecclesiae dogmata[4]
[recensere | fontem recensere]- Spiritus Sanctus: "Donum Spiritus Sancti, quod alienis linguis loquendis attestatur, auctoritas est hæreditatis nostræ regni caelorum."
- Baptismus: "Baptismus aquae est sacramentum in remissionem peccatorum et regenerationem. Baptismus in naturale aqua viva fieri debet, ut puta in flumine, mari seu fonte. Baptista, quem iam baptismum aquae et Spiritus Sancti accepisse necesse est, baptismum in nomine Iesu Christi moderatur. Homo baptizandus penitus in aquam immergendus est capite demisso vultuque deorsum verso."
- Pedilavium: "Sacramentum pedilavii, ut fideles partem cum Christo habeant, efficit et amoris, sanctitatis, humilitatis, ignoscendi rationis et ministerii memoriale est. Uniuscuiusque aqua baptizati pedes in nomine Iesu Christi lavandi sunt. Pedilavium mutuum fieri potest totiens, quotiens convenit."
- Sacra Communio: "Eucharistia est sacramentum in memoriam mortis Domini Iesu Christi, quo fiat participatio carnis et sanguinis Domini et vitae cum eo communio, ut habeamus vitam aeternam et resurrectionem in novissimo die. Hoc sacramentum habeatur quam saepissime. Solis azymis et suco uvae utendum est."
- Sabbatum: "Sabbatum, septima feria, dies sanctus est, a Deo sanctificatus et benedictus. Hic dies de gratia Domini, Dei creatione redemptioneque cogitando agendus est necnon requiem caeli aeternam sperando."
- Iesus Christus: "Iesus Christus est Verbum caro factum, qui in cruce pro redemptione peccatorum mortuus resurrexit tertia die et ascendit in caelum. Solus redemptor hominis, creator coeli et terrae et Deus verus est."
- Biblia: "Sacra Scriptura, quae ex Antiquo et Novo Testamento constat, divinitus inspirata, sola veritas est et vitae christianae norma."
- Redemptio: "Redemptio gratia Dei per fidem datur. Fideles Spiritui Sancto in sanctitate appetenda, in Deo honorificando et in hominibus diligendis credere debent."
- Ecclesia: "Vera Ecclesia Iesu, a Domino nostro Iesu Christo per Spiritum Sanctum tempore 'pluviae serotinae' condita est vera apostolicae temporis ecclesia redintegrata."
- Secundus adventus Iesu: "Parusia Christi fiet in novissimo die, cum descendet de caelo mundum iudicaturus. Iustis donabit vitam aeternam, malos autem in aeternum damnabit."
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Rubinstein, Murray A. 1991. The Protestant community on modern Taiwan: mission, seminary, and church. Armonk Novi Eboraci: M. E. Sharpe. ISBN 0-87332-658-X.