Ventilatrum
Appearance
Ventilatrum[1] est machina quae fluxum aëris creat. Ex compositione circulari palarum lignearum aut plasticarum aut metallicarum constat, quae, motro pulsae, sicut flabella aërem agunt.
Unio palarum et axis impeltrum(d) vel rotrum(d) appellatur. Ventilatra in involucro seu theca iacere solent, sive ad fluxum aëris dirigendum sive ad protectionem, palarum laminas prohibendo res exteras contingere, augendam.
Pleraque ventilatra motris electricis moventur, sed nonnulla alios fontes energiae adhibent, exempli gratia pressionem hydraulicam casu motrorum hydraulicorum(en)(d), energiam thermicam casu motrorum displosoriorum, aut, casu manubriorum, vim muscularem humanam.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. “ventilātrum” apud Deraedt, Franciscam, et Licoppe, Gaium (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum. Bruxellis: Fundatio Melissa et Museum Domūs Erasmianae. p. 102. ISBN 9782872900183 [PDF].