Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Um Himmels Willen

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Logotypus seriei.

Um Himmels Willen (nomen verbatim „caeli causa“ translatum exclamationem „pro caelum!“ significat) est series televisifica Germanica. Episodia prima facta est anno 2002, ex quo usque ad exeuntem annum 2019 secutae sunt episodiae 236 divisae in partes 18.[1] Tam prosperum successum habet in Germania, ut anno 2012 nulla series ab pluribus Germanis spectata sit quam illa. Non modo in Germania, Austria, Helvetia, sed etiam in Italia, Dania, Hungaria spectatur, in quarum linguam series transfertur nomine differente.

Series pro argumento vitam turbulentam paucarum sororum coenobioli habet, quod est positum in margine municipii ficti Kaltenthal in Bavaria. Praestes sororum Hanna assidua lite cum magistro civium municipii, Wolfgango Wöller, agit,[2] qui variissimas insidias excogitans aedificium coenobioli ab ordine Sanctae Mariae Magdalenae de poenitentia emere vult. Sperat enim ille pertinax se lucrum facturum ex negotiis, nonnumquam absurdissimis quidem: Quodam tempore, nam exemplo est, atria munita, terra operta, luxuriosa in finibus monasterii facere constituit, ut municipium possit vendere ea divitissimis. Praeter eas narrationes, quae plures episodias inter se coniungunt, omnis episodia argumentum proprium habet plerumque simile huic: Aliquis casu afflictus in monasterium venit auxilium Hannae petitum. Cui, ut praebere auxilium valeat, subsidio magistri civium opus est. Modo se proposita eius impedituram minitans modo subsidium coenobium emendi pollicens, ut misereatur Wöller eius, qui auxilium petivit, persequitur. Ita casus collaborantes avertunt, cum interea Wolfgangus Wöller in emendo coenobiolo nihil proficit.

Hanna soror: Officio praestitis sororum ab sexto anno seriei fungitur et in eo cuidam Lotte successit. Priusquam soror monialis facta est, saltatrix fuit.

Felicitas soror: Sororum maxima natu quondam praestes ipsa erat. Variis rebus adhuc non inridicule addicta erat, inter quas erant telephonum portabile, olefacere glutinum et interrete. Quibus affectationibus si forte vacat, medicina arte aegrotis mederi conatur.

Agnes soror: Soror ut sedulissima sic simplex, ut non stultam vocem, ubique miracula Dei videre arbitratur et una esse videtur, quae labores cotidianos perficit: curat hortos floresque coenobioli, parat cibos sororibus et conficit placentulas ab episcopo Rossbauer valde amatas.

Antistita ordinis: Hoc officio plures sorores iam functae sunt. Antistita severa esse et episcopum Rossbauer, virum facilem atque commodum, excitare solet. Coenobium Kaltenthal maius detrimentum pecuniae ordini ferre rata cum Wolfgango Wöller de vendendo illo nonnumquam consentivit et vendidisset, nisi Hanna se interposuisset.

Hildegard soror: Secretaria antistitae libros criminales scribit. Quibus in divulgandis Klaus-Dieter Stolpe eam adiutat, vir mirifico habitu et facilis.

Wolfgangus Wöller: Magister civium municipii Kaltenthal habet filium ex dimissa uxore. Cladibus tantis et tam multis iam affecto, ut nemo sciat, quemadmodum recreari magistrum civium iterum atque iterum adipiscatur, rarissmeque comiter se gerenti tamen in arcano salus Hannae sororis cordi est.

Hermannus Huber: Soli magistro civium amico est professio aedificatoris. Etsi viri divitis amicitia Wöller interdum abutitur, ut prosit propositis suis, ille commodus et magno ventre semper ei ignoscit. Amici, cum vacant, diu in taberna „Zum Ochsen“ (id est: [taberna] ad taurum) consedere solent cervisiam bibentes.

Marianne Laban: Secretaria magistri civium ab eo insolenter saepe tractatur. Quod quasi ulciscens consilia eius Hannae sorori patefacit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]