Tiberius Iulius Alexander
Tiberius Iulius Alexander fuit eques Romanus et gubernator provinciarum imperatoribus Claudio et Nerone. Alexandriae natus e stirpe Iudaea, patre Alexandro illo qui alabarches meruit, Ti. Iulius Alexander procurator Iudaeae inter Cuspium Fadum[1] et Ventidium Cumanum[2], circa annos 46-48 a Claudio factus, postea Corbulonem in Armeniam secutus est[3]. Fuit deinde praefectus Aegypti inter annos 66 et 69[4]. Illo tempore Iudaeos Alexandrinos seditiosos et cum Graecis confligentes duabus legionibus immissis saeviter repressit : nam si historico Flavio Iosepho credimus 50 000 hominum occisi sunt[5]. Die 6 Iulii 68 ille, primus inter gubernatores de quibus scimus, in edicto de rebus provincialibus Galbam imperatorem recognovit. Die 1 Iulii 69 primus omnium milites suos in Vespasiani verba iurare iussit atque copias suas praesto praebuit (Vespasianus qui tum bellum cum Iudaeis in Palaestina gerebat nondum a suis militibus adclamatus erat). Postea Tito Caesari adfuit cum Hierosolyma obsideret et expugnaret[6] (70).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Flavius Iosephus, BI II.220
- ↑ Flavius Iosephus, BI II. 223. Tacitus, Ann XII.54
- ↑ Tacitus, Ann. XV.28
- ↑ Flavius Iosephus, BI II.309. Tacitus, Hist. I.11
- ↑ Flavius Iosephus, BI II.492-498
- ↑ Flavius Iosephus, BI IV 616-618. V.45-46 et 205 et 510. VI.237 et 242. Tacitus, Hist. II.74 et 79. Suetonius, Vespasianus 6.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Lendering, Jona. "Tiberius Julius Alexander Junior". livius.org
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bludau, August (1906), Juden und Judenverfolgungen im alten Alexandria. Münster.
- Burr, Viktor (1955). Tiberius Iulius Alexander. Bonn: R. Habelt
- Chalon, Gérard (1964). L'Édit de Tiberius Julius Alexander: Étude Historique et Exégétique. Olten: Urs Graf-Verlag
- Hadas-Lebel, Mireille, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009
- Kraft, Robert A. (1991). "Tiberius Julius Alexander and the Crisis in Alexandria according to Josephus". In Ed. Harold W. Attridge et al.. Of Scribes and Scrolls: Studies on the Hebrew Bible, Intertestamental Judaism, and Christian Origins. New York: University Press of America. pp. 175–184. ISBN 0-8191-7902-7
- Krauss, Samuel (1901). "Alexander, Tiberius Julius" in Jewish Encyclopedia (Novi Eboraci: Funk & Wagnalls, 1901-1906) textus vol. 1 pp. 357–358