Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Programmatura computatralis

E Vicipaedia
Ada Lovelace, opus Ludovici Menabrea sequens, primum algorithmum pro ratione computatrali designatum excogitavit, et ergo primus programmator computatralis usitate habetur.

Programmatura computatralis, vel simpliciter programmatura, est ratio quae ab originali quaestionis computandi formulatione ad exsecutabilia programmata computatralia ducit. Programmatura actiones implicat sicut explicatio, intellectus effectus, algorithmi generati, confirmatio necessariorum algorithmorum (inter quae rectitudo et consumptio opium), et exsecutio (usitate in codice perscriptio appellata[1][2]) algorithmorum in lingua programmandi desiderata. Codex fontium in una vel pluribus linguis programmandi scribitur.

Data et mandata olim in chartis perforatis recondebantur, quae in ordine positae in gregibus programmatum ordinabantur.

Finis programmaturae est, invenire sequentiam mandatorum quae certum pensum perfungendum vel certam quaestionem solvendam automaticam faciet. Ratio programmandi ergo saepe sollertiam in multis rebus variis poscit, inter quas scientia dominiorum adhibitionum, algorithmorum praecipuorum, et logicae formalis.

Pensa coniuncta sunt codicem fontium probare, "debuggare", et curare, systema exstructionis exsequi, et artifacta derivata curare, sicut codex machinae programmatum computatralium. Quae omnes haberi possunt pars rationis programmandi, sed vocabulum evolutio programmaturae maiori rationis saepe adhibetur, cum vocabulum programmare, exstruere, vel codicem facere pro codice fontium vere scribendo reservatur. Ingeniaria programmatura artes ingeniariae cum usibus evolutionis programmaturae saepe componit.

Nexus interni

Apparatus moderationis filis praeditus IBM 402 Accounting Machine.
Bug ex 1947, quod origo etymologiae populo gratae (sed falsae) pro nomine usitato vitii programmaturae est.
  1. Shaun Bebbington What Is Coding? (2014).
  2. Shaun Bebbington, What Is Programming? (2014).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Curtin, Dennis P., Kim Foley, Kunal Sen, et Cathleen Morin. 2005. Informatica di Base. Novi Eboraci: Mc-Graw Hill.
  • Hartmann, A. K. 2009. Practical Guide to Computer Simulations. Singapurae: World Scientific.
  • Hunt, A., D. Thomas, et W. Cunningham. 1999. The Pragmatic Programmer: From Journeyman to Master. Amstelodami: Addison-Wesley Longman.
  • Kernighan, Brian W., et Rob Pike. 1999. The Practice of Programming. Reading Massachusettae: Addison-Wesley. ISBN 0-201-61586-X.
  • Laboda, Javier, Josep Galimany, Rosa María Pena, et Antoni Gual. 1985. Software. Biblioteca práctica de la computación. Barcinonae: Ediciones Océano-Éxito, S.A.
  • Weinberg, Gerald M. 1998. The Psychology of Computer Programming. Novi Eboraci: Dorset House Pub. ISBN 0-932633-42-0.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad programmaturam spectant (Programming, Computer programming).