Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Procol Harum

E Vicipaedia
Grex Procol Harum
Procol Harum (1967)

Procol Harum est grex musicus rockicus Britannicus, anno 1967 conditus.

Nomen false scribitur, nam "Procul Harum" rectius scribitur. Geisericus (vulgo Gary) Brooker de nomine rogatus, anno 1990 dixit id inventum esse a Guidone (Guy) Stevens, illo tempore gregis curatore. Quodam die telephonavit Stevens dixitque novum nomen sibi in mentem venisse. Deinde nomen per telephonum dictavit. Brooker autem, cum Latine nesciret, perperam audivit P-R-O-C-O-L. Quod Procol Harum rectissime sonaret, nomen statim a grege acceptum est, licet quid significaret nescirent. Brooker "Feliciter evenit" inquit "quod non Equidem in oppidum eo vaccam empturus significat."[1]

Licet Procul Harum Latine rectius scribatur et in hac specie saepe inveniatur, etiam sic grammatice falsum est: Procul ab his rebus rectissime dicitur, at pessime audit.

Opera potiora

[recensere | fontem recensere]
  • 1967 Procol Harum
  • 1968 Shine on Brightly
  • 1969 A Salty Dog
  • 1970 Home
  • 1971 Broken Barricades
  • 1972 Procol Harum Live
  • 1973 Grand Hotel
  • 1974 Exotic Birds and Fruit
  • 1975 Procol's Ninth
  • 1977 Something Magic
  • 1991 The Prodigal Stranger
  • 1996 The Long Goodbye: Symphonic Music of Procol Harum
  • 2003 The Well's On Fire
  • 2022 Novum
  1. Lege sis interrogationem radiophonicam a redactoribus Danicis factam. Ibi Brooker etiam Stevensium narrat dixisse de nomine felis agi.
Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!