Petrus Lombardus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Lombardus (circa annum 1095-1100 natus in Lumellogno apud Novariam, die 21 Iulii aut 22 Iulii 1160 obiit), episcopus Parisiensis (die 29 Iulii 1159 consecratus), theologus praeclarus fuit, qui Magister Sententiarum propter opus suum appellatur. Nam Sententias in IV libros distinctas, quae in scholis diu regnaverunt, composuit. Secundum Dantem Alagherium in quarta sphaera caelesti cum aliis doctoribus ecclesiae beata fruitur visione Dei.
Successor in episcopatu fuit Mauritius de Soliaco.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Sententiae in IV libros distinctae (prima recensio: 1155-1157, secunda recensio: 1157-1158)
- Commentarius in Psalmos (ante 1138)
- Collectanea in Epistolas Pauli (prima recensio: 1139-1141, secunda recensio: 1155-1158)
- Sermones
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Peter Lombard in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- "Ecclesia Parisiensis: Petrus I" in Gallia Christiana. 3a ed. (Lutetiae, 1715-1865) vol. 7 col. 68-70
- Marcia L. Colish, Peter Lombard. Lugduni Batavorum, 1994
- Ludwig Hödl, "LOMBARDUS, Petrus" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 5 (Herzberg, 1993. ISBN 3-88309-043-3) , columnae 197–202 (Theodisce)
- Philipp Rosemann, Peter Lombard. Novi Eboraci, 2003
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Petro Lombardo apud Bibliothecam Augustanam (cum excerptiis e libro Sententiarum libri IV)
- Sententiae (Latine, Anglice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |