Aquatica
Suadetur ut haec commentatio ad "Palus" moveatur. Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. Deutsch Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Palus zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. Esperanto Haec formula ({{Movenda}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
|
Aquatica (-orum n.), ut Plinius dicit[1], vel usitatius palus, sunt loci uliginosi genus in quo dominantur herbacearum plantarum species potius quam plantae lignosae. Aquatica crebro in lacuum et profluentis aquae marginibus inveniri possunt, ubi transitionem inter aquatica et terrestria oecosystemata formant. Ibi crebro poaceae, iuncaceae et poales dominantur. Si plantae lignosae adsunt, humiles frutices esse solent. Haec vegetationis forma aquatica discriminat ab aliis loci uliginosi generibus velut paludibus silvestribus, in quo arbores dominantur, et uliginibus turfaceis, quae sunt loca uliginosa cum accumulatis acidae turfae congestibus.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hist. nat. XVI 165. (Sc. "loca".) Cf. "acquatino" in Iosephi Mariae Mir et Corrado Calvano Nuovo vocabolario della lingua latina. Italiano-Latino/Latino-Italiano
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De aquaticis in Encyclopaedia.com (Anglice)