Posnania
Locus: 52°24′30″N 16°56′1″E
Numerus incolarum: 546 859
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Poznań, Posen
Gestio
Procuratio superior: vaivodatus Poloniae Maioris
Geographia
Territoria finitima: Gmina Kórnik, Gmina Mosina, Luboń, Gmina Komorniki, Gmina Dopiewo, Gmina Tarnowo Podgórne, Gmina Rokietnica, Gmina Suchy Las, Gmina Czerwonak, Gmina Swarzędz, Gmina Kleszczewo, Poznań County
Tabula aut despectus
Posnania aut Poznania (Polonice Poznań; Theodisce Posen) est una ex maximis Poloniae urbibus, ad flumen Warta sita, caput Poloniae Magnae (Wielkopolska).
Historia
[recensere | fontem recensere]Posnania est una ex veterrimis Poloniae urbibus. Quidam historici eam primam caput Poloniae esse putant. Ea semper erat una maximarum Poloniae urbium. Anno 1253 statuta est. Ab anno 1295 ad annum 1296, urbs fuit caput regis Przemysł II.
Saeculis sexto decimo et prima semis? XVII aurea aetas Posnaniae erat (urbs circum 20 000 incolarum habebat, plus quam Varsovia). Tum ab magnis bellis destructa est, atque in baroco et neoclassico modo reconstructa est. Ea fuit caput magni Voivodatus.
Ab anno 1793 usque ad annum 1918, Posnania ad Germaniam pertinuit. Ea fuit caput Magni Ducatus Posnaniensis. Germani novum medium urbis aedificavit et urbem fortalicium fecerunt.
Annis 1918 et 1918, insurrectio Magnae Poloniae eam liberavit et ad Poloniam coniunxit. Tum universitas constituta est. Ab anno 1939 ad annum 1945, Posnania in Germania iterum fuit. Hic fuit anno 1956 insurrectio Iunia.
Hodie
[recensere | fontem recensere]Posnania est magnum mercatorium locum. Anno 2014, 546503 incolarum habuit, sed cum propinquis urbibus et vicis circum 700 000 hominum consistit. Multi homines, Poloni nec non externi hic veniunt, ut curiosas ecclesias, domus, palatia ex variis aetatibus videant. Multi horti in urbe et multae silvae ac lacus prope urbem sunt. Posnaniae in universitate in sectione interlinguistica Helena Koutny moderatrice etiam studia Esperantica internationalia diligenter aguntur.
Praeclari cives
[recensere | fontem recensere]Posnaniae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres homines, inter eos:
- Sigismundus Bauman, philosophus
- Hippolytus Cegielski, industriarius
- Kasper Drużbicki, mysticus
- Pompeo Ferrari atque Giovanni Catenazzi, Krzysztof Bonadura, et Bartłomiej Nataniel Wąsowski, baroci architecti
- Carolus Libelt, philosophus
- Henricus Łowmiański, Janusz Pajewski, et Jerzy Topolski, historici
- Carolus Marcinkowski, medicus
- Cirilus Ratajski, praesidentus urbis
- Józef Struś, medicus
- Santia Szymkowiak, beata Ecclesiae Catholicae