Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Sennacherib

E Vicipaedia
Wikidata Sennacherib
Res apud Vicidata repertae:
Sennacherib: imago
Sennacherib: imago
Nativitas: 745 a.C.n.; Chale
Obitus: 20 Octobris 681 a.C.n.; Ninive
Patria: Assyria, Babylon

Familia

Genitores: Sargon II;
Coniunx: Naqi'a
Proles: Esarhaddon, Ashur-nadin-shumi, Arda-Mulissu
Familia: Sargonid dynasty
Imago Sennacherib in lapide caelata, prope Cizre

Sennacherib[1] (scripturâ cuneiformi Sennacherib in the Rassam cylinder column 1 line 25, Sîn-aḫḫē-erība, hoc est "Sin [deus lunaris] fratribus [mortuis] suffectus est") fuit rex imperii Neoassyrii ab anno 705 ad annum 681 ante aerem vulgarem, filius et successor regis Sargon II, secundus rex dynastiae Sargonidarum. Res gestas eius novimus ex inscriptionibus Assyriis, chronicis Babylonicis, ac Bibliis Hebraicis.

Regnum adeptus, Niniven caput suum statuit et amplificavit. Plurima bella gessit, praecipue contra Babylonia et Elam, etiam contra varios populos Zagri et Asiae Minoris; denique anno 689 urbem Babylonem delevit.

Anno 701 Phoeniciam et Palaestinam invadit ad rebellionem clientium comprimendam. Cum in Iudaeam venisset, Hierosolyma obsedit. In libro secundo Regum dicitur urbs ab angelo Domini servata esse, qui "percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia". Internecio autem exercitûs dubia est, quia Ezechias rex Iudaeae tandem se Sennacherib dedidit tributumque persolvit.

Anno 681 interfectus est a filio Arda-Mulišši (Adramelech) aliisque coniuratis, qui potestatem sibi consequi voluerunt. Quos autem alius filius, Asarhaddon, superavit et ipse regnum Assyriorum adeptus est.

  1. Sic in editione Nova Vulgata: II Regum 18:13 et passim. Graece Σαναχάριβος, Σενναχηριμ, Σενναχηρείμ, etc.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sennacherib spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •