Sextus Lucilius Bassus
Sextus Lucilius Bassus (mortuus 72 aut 73 in Iudaea) fuit eques Romanus qui, quamquam a Vitellio praefectus classium Ravennatis et Misenensis factus, mox eum prodidit atque ad Vespasianum transiit. A quo in senatum adlectus est et in Iudaeam legatus pro praetore missus (71-72).
Cum Titus Hierosolymis captis iam Romam proficisceretur, Vespasianus eum legatum Iudaeae fecit, reliquias primi belli Iudaici ut profligaret. Auxiliis in provincia dispersis in unum coactis atque insuper decimam legionem Fretensem ducens Lucilius Bassus in castra ab Herode Magno optime munita iter fecit quae rebelles Romanis nondum tradiderant. Herodium et Machaeruntem in fidem recepit sed antequam Masadam capere posset morbo(?) in provincia obiit. Successit ei Flavius Silva[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Flavius Iosephus, libro septimo de Bello Iudaico 163-218
- Tacitus, libro secundo Historiarum 100-101 necnon libro tertio 12 et libro quarto 3
- Inscriptiones : AE 1999, 1689 CIL 16, 15, CIL 16, 14
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- Werner Eck, 'Sextus Lucilius Bassus, der Eroberer von Herodium, in einer Bauinschrift von Abu Gosh', Scripta Classica Israelica, 1999(18) : 109-120
- Margarita Roxan, 'An emperor rewards his supporters: the earliest extant diploma issued by Vespasian', Journal of Roman studies, 1996(9) : 247-256