Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Saša Sokolov

E Vicipaedia
Wikidata Saša Sokolov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6 Novembris 1943; Ottava
Patria: Canada, Russia, Civitates Foederatae Americae

Alexander Vsevolodi filius Sokolov[1], ut Saša Sokolov[2] notus, die 6 Novembris anno 1943 Ottaviae natus, est scriptor Russicus.

In legatione Sovietica Canadae natus, ab anno 1946 Moscuae habitabat; postea Turcomanniae et in regione Calininensi et in territorio Stauropolitano laborabat; ab anno 1975 in Austria, ab anno 1976 in Civitatibus Foederatis, ab anno 1977 civis Canadensis.

Aliquot narrationes breves annis 1967-1968 edidit. Prima mythistoria (vel, ut ipse dicit, poema oratione soluta scriptum) Школа для дураков (Ludus litterarum fatuis educandis) anno 1973 confecta est, anno 1976 Sicagi edita; secunda, Между собакой и волком (Inter canem et lupum), anno 1980; tertia, Палисандрия (Palisandria), anno 1985. Anno 2011 etiam tria poemata in libro Triptycho nominato edidit.

  1. Russice Александр Всеволодович Соколов.
  2. Saša, Саша est nominis Alexandri forma Russica diminutiva, qua omnia eius opera inscripta sunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •