Nicolaus Tesla
Obitus: 7 Ianuarii 1943; Novum Eboracum
Patria: Imperium Austriacum, Kingdom of Hungary, Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Никола Тесла
Familia
Coniunx: no value
Memoria
Nicolaus Tesla (Serbice Никола Тесла, Nikola Tesla natus 10 Iulii 1856; mortuus 7 Ianuarii 1943) fuit inventor, ingeniarius mechanicus, et ingeniarius electricus Serbicus. Electricitati mercatoriae augendae consuluit, et ob multa res inventas in disciplina electromagnetismi saeculis undevicensimo exeunte vicensimoque ineunte bene noscitur. Opus eius Conversionem Industrialem Alteram promovit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Nicolaus Tesla natus est Smiljan in vico tunc ad Imperium Austro-Hungaricum pertinenti die 10 Iulii anno 1856 in familia sacerdotis Orthodoxi. In schola technica Graecae in urbe et ab anno 1875 ad annum 1880 in Universitate Pragensi studebat.
Ad annum 1882 sicut ingeniarius societatis telephonicae Budapestini, annis ab 1882 ad 1884 in societate Edisoniana Lutetiae, et post emigrationem in Civitates Foederatas (anno 1884) in officinis Edisonianis et Westinghouse laborabat.
Tesla multa experimenta cum electricitate perfecit, multas machinas electricas creavit, praecipue motorem currentis? electrici alternantis? et transformatrum Teslanum, anno 1891. Anno 1893, primum translatorem radiophonicum construxit.
Tesla etiam fuit coniecturabilis inventor multarum supermachinarum bellicarum, ex quibus praeclarissima Death Beam ('Fulmen Mortis') est.
Obiit Novi Eboraci die 7 Ianuarii anno 1943.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Teslam spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
- Francicus situs interretialis de Nicolao Tesla.
- БОГОМОЛОВА, Валентина. 2004. "Никола Тесла (Nikola Tesla): Гений-одиночка или безумец опередивший своё время?" apud NTPO. (Russice).