Nominativus
Nominativus est casus grammaticus, qui in linguis nominativo-accusativis subiecti officio fungitur, sicut Discipulus librum legit, ubi discipulus subiecti officium sustinet, et suffixum -us nominativum singularem designat. Altera functio nominativi est attributio praedicativa.
In nonnullis linguis nominativus singularis nullo signo proprio notatur. In lingua Latina quoque generis neutri nominativus singularis nulla morpha cadit (cf. lac, ius, cornu, rete) praeter secundam declinationem (ut bell-um). Nec generis neutri nominativus ab accusativo differt. Quod vestigium linguae Protoindoeuropaeae esse putatur. Quae enim olim lingua ergativa fuisse videtur.[1]
Subiectum
[recensere | fontem recensere]Casus nominativus subiectum sententiae indicat, sive de activa sive de passiva verbi forma agitur:
- Caesar hostem vicit
- A Caesare hostis victus est.
Nonnullis linguis praeterea pronomen significato vacuum subiecti vice fungitur, sicut Angl. it ('id') expletivum:
- It rains 'pluit'.
Secundum "rationem proiectionis extentam" (extended projection principle),[2] etiam lingua Latina aliaeque linguae quae huiusmodi subiecto formali carent pronomen abstractum habent, quod quidem procedente derivatione syntactica decidit:
- Pro pluit ⇒ Ø pluit.
Linguae Anglicae etiam it cataphoricum est:
- [That Catilina conspired against the state] annoyed Cicero ⇒ It annoyed Cicero [that Catilina conspired against the state] 'Cicero moleste ferebat, quod Catilina contra rem publicam coniuraret'.
Attributum praedicativum subiecti
[recensere | fontem recensere]In verbis stativis, quae actionem non ostendunt, subiectum eiusque attributum praedicativum nominativo utuntur:
- Puella pulchra est
- Sicilia est insula
- Tullus manet aegrotus.
Item in verbis apparendi:
- Ille bonus vir nusquam apparet
- Omnes insani videntur.
Attributum praedicativum verbi activi (sicut Ciceronem consulem creant) nominativi formam obtinet, cum verbum praedicativum in passivum transformatur:
- Cicero consul creatus est
- Ex inimico amicus factus es
- Fabius dictator dictus est
- Homines saepe ingrati inveniuntur.
Nominativus absolutus
[recensere | fontem recensere]Lingua Finnica etiam nominativum absolutum habet, qui ablativi absoluti Latini instar modalem clausulam non finitam designat:
- Hanna istui mieli maassa 'Hanna sedebat animo humili' (ad verbum: "animus humi")
- Johannes seisoi pää painuksissa 'Johannes stabat capite demisso' (ad verbum: "caput demissum").
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bauer, Brigitte. 2000. Archaic Syntax in Indo-European: The Spread of Transitivity in Latin and French. Mouton de Gruyter.
- Camacho, José A. 2013. Null Subjects. New York: Cambridge University Press.
- Palmer, Frank Robert. 1994. Grammatical Roles and Relations. Cambridge University Press.
Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Nomen substantivum et Nomen adiectivum |
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne |
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta |
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus |