Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Morganis

E Vicipaedia
Queen Morgana (Morganis) in The Story of the Champions of the Round Table, ab Howard Pyle anno 1905 scripto.

Morganis[1] est maga et regina Avalonis in mythologia Arthuriana. In Galfridi Monemutensis Vita Merlini primum apparet nomine Morgen, quo regina huius loci est. In operibus maturis Morganis modo est fata (scil. dea) et maga, sed gravior et malignosa in operibus serioribus fit, sicut hostis regis Arthuri.

Appellatur saeculis XII-XIII "Morgen" in Vita Merlini Galfridi Monemutensis, "Morganda Fatata" in Otiis Imperialibus Gervasii Tilberiensis, "Morganis" tam in libro De instructione principis Giraldi Cambrensis quam in "epistula regis Arthuri" a Stephano Rothomagensi ficta, quae epistula ad pedem carminis Draconis Normannici reperitur.[1] Anglice saepissime nuncupatur Morgan le Fay, epitheto le Fay e Francogallico la fée ("fata") tracto. Anglice et Francogallice nonnullis orthographiis alternativis appellata est, quarum inter gravissimas Morgaine, Morgain, Morgana, Morganna, Morgant, Morgane, Morgne, Morge, et Morgue leguntur.

In cultura populari

[recensere | fontem recensere]

Quia mythologia Arthuriana praeclara est, Morganis in nonnullis operibus culturae popularis apparuit. Inter ea dicant seriem televisivam Merlin, quo Morgana nomine, a Catharina McGrath acta, est soror Arthuri et serius antagonista ut maga mala. In serie televisiva Stargate Atlantis, parte corporis Stargate, ut Antiqua nomine Ganos Lal apparet, a Sarah Strange acta, et apud populum Arthurianum maga humana nomine usitato plerumque linguis usa, i.e. Morgan le Fay. Lal Atlantidis habitabat sub bello inter eius populum et wraith, prima antagonista seriei televisivae, et serius ut magam Morgan le Fay simulans hominibus primitivis. Aliud opus quo Morganis apparet sit Avalon Series, series mythistoriarum phantasmatis a Marion Zimmer Bradley scripta.

  1. 1.0 1.1 "Morganis nympha perennis": Stephanus Rothomagensis, Draco Normannicus v. 1163

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fadam Morgannam spectant.