Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Lycia et Pamphylia

E Vicipaedia

Lycia et Pamphylia est provincia Romana anno 74 instituta, postquam provinciae Lyciae anno 43 constitutae Pamphylia, quae hucusque pars provinciae Galatiae fuerat, adiuncta est. Caput provinciae Patara fuit. Hadriano vel Antonino Pio imperatore etiam Pisidia addita est. Primis annis Lycia et Pamphylia provincia Caesaris fuit, sed Marcus Aurelius eam provinciam populi Romani fecit. Inter annos 311 et 325 divisa est et ad Dioecesam Asianae tributa est.

Administratores provinciae

[recensere | fontem recensere]

Inter alios et hi fuerunt:

Legati Augusti pro praetore Lyciae

[recensere | fontem recensere]

Legati Augusti pro praetore Lyciae et Pamphyliae

[recensere | fontem recensere]

Proconsules Lyciae et Pamphyliae

[recensere | fontem recensere]
Pamphylia provincia

Duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni Sarpedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, interque ea Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae; sed Celenderis Sarpedoni propior. In Pamphylia est Melas navigabilis fluvius, oppidum Sida et alter fluvius Eurymedon. Magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis adversus Phoenices et Persas navalis pugna atque victoria fuit. Mare quo pugnatum est ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam Argivi condiderant, possedere finitimi. Deinde alii duo validissimi Cestros et Cataractes: Cestros navigari facilis, hic quia se praecipitat ita dictus. Inter eos Perga est oppidum, et Dianae quam ab oppido Pergaeam vocant templum. Trans eosdem mons Sardemisos et Phaselis a Mopso condita finis Pamphyliae.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Harduinus Brandt et Franciscus Kolb, Lycia et Pamphylia : eine römische Provinz im Südwesten Kleinasiens. Moguntiaci : Von Zabern, 2005.
  • Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
  • Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Provinciae Imperii Romani (ante Diocletianum)