Lebadia
Locus: 38°26′10″N 22°52′30″E
Numerus incolarum: 21 468, 20 694, 19 144, 21 379
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Lebadia[1] seu Lebadea[2] (Graece: ή Λεβάδεια; postea Λιβαδειά sive Λειβαδιά) est urbs Graeciae 222072 incolarum (status 2010). Usque ad annum 2010 fuit caput pristini nomi Boeotiae, ab anno 2011 sedes regionalis Boeotiae unitatis.
Historia
[recensere | fontem recensere]Lebadia iam antiquitate exstabat. Urbs nota erat ob oraculum, quod inter alios Mardonius et Aemilius Paullus consuluerunt. Ante pugnam Leuctricam Epaminondas quoque secundum fabulam Messeniam per Trophonii responsum monitus est ut scutum veteris herois Messenii, Aristomenis nomine, ibi quaerendum esset atque in tropaeo Lacedaemoniis conspicuo ponendum[3]
Demus
[recensere | fontem recensere]Demus Lebadiae anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his quinque demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:
Unitas popularis | Numerus incolarum[4] |
---|---|
Chaeronea (Χαιρώνεια) | 1946 |
Daulis (Δαυλίς, Neograece: Δαύλεια) | 2040 |
Coronea (Κορώνεια) | 3932 |
Cyriacium (Κυριάκι) | 2161 |
Lebadia | 22072 |
Summa incolarum | 32151 |