Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Latopolis

E Vicipaedia
Molis Nili Latopoli

Latopolis (Arabice: إسنا ˀIsnā, Coptice: Ⲥⲛⲏ Sne, Ⲉⲥⲛⲏ Esnē, Aegyptie Ỉwny.t et Zn(ɜ).t) est urbs Aegypti superioris in ripa dextra Nili sita, 55 km a Luxor (sive Thebis antiquis) in meridiem et 135 km a Syene in septentriones vergens.

Urbs mole, per quam via fert, cum ripa sinistra Nili coniuncta est. Latopoli plus 70 000 incolarum (anno 2010)[1] sunt. Quod hic Lates Niloticus (Graece: λάτος) maxime colebatur, Graeci urbem Latopolim nominaverunt. Hoc tempore urbs est locus medius ecclesiae copticae.

Loca, quae Latopolim circumiacent, agricultura, imprimis lino xylino, florent. Plurimi incolae urbis in artificio versantur. Latopolis nota est ob templum dei Chnumidis tempore Romano exstructum, cuius pronaus bene conservatus media in urbe vetere novem metris sub aequo viarum huius temporis situs est.

Nomina urbis

[recensere | fontem recensere]

Latopolis antiquitate variis nominibus nota erat: Primo lingua aegyptia Ỉwny.t, Znɜ.t/Zn.t vel Sḫ.t-H̱nm.w appellabatur, Ptolemaeis autem regnantibus Latópolis (Graece: Λατόπολις) vel etiam Láton Pólis (Λάτων Πόλις). Imperio Romano nomen urbis breviatum est, ut Lato vocaretur. Nomen copticum urbis Snē seu Esnē ab appellatione aegyptia deductum est et in appellatione arabica ˀIsnā servatur.

Latopolis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
O28iit
niwt
Translitteratio Ỉwny.t
Translatio Porticus
Latopolis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
z
n
t niwt
Translitteratio Zn.t
Translatio Transitus(?)
Latopolis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
stx
t H8
wp
Dd
Translitteratio Sḫ.t-H̱nm.w
Translatio Agellus Chnumidis
Templum Chnumidis Latopolitense

Incolae noti

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • H. Bonnet: Latopolis, in: Lexikon der ägyptischen Religionsgeschichte, Hamburgi 2000, ISBN 3-937872-08-6, p. 416s.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Latopolim spectant.