Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Ioannes Genesius Sepulveda

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Genesius Sepulveda
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Genesius Sepulveda: imago
Ioannes Genesius Sepulveda: imago
Nativitas: 11 Iunii 1490; Corduba
Obitus: 17 Decembris 1573; Pozoblanco
Patria: Hispania

Ioannes Genesius Sepulveda Cordubensis, vulgo Juan Ginés de Sepúlveda, circa annum 1490 mortuus die 17 Novembris 1573, philosophus, theologus Hispanicus, Iesuita et auctor litterarum Latinarum. Cum multa scripsisset, hodie magis pro argumentatione sua in Aborigines Americanos in Controversia Vallisoletana notus est.

Controversia Vallisoletana

[recensere | fontem recensere]

Anno 1550 Imperator Augustus Carolus V, Ferdinandi II et Isabellae I nepos, convocavit disputationem Vallisoleti ut argumenta fiant num sint aborigines Americani homines necne. Sepulveda, contra Bartholomaeum a Casaus oppositus, colonorum positionem defendebat, asseverans indigines non tractandos sicut homines sed potius servos naturales. Haec pleraque ex Aristotelis Politicis sumpsit, necnon de Bibliis, apud quae leguntur verba "qui stultus est serviet sapienti" (Prov. 11:29). Casaus, contra, proferebat Iesum omnium gentium potis esse, et praecipue illorum qui religionem Chrstianam numquam didicissent. Neque Sepulveda neque Casaus volebat indigines sub iure suo gubernari: Casaus potius tamquam alios gentes Hispaniae, Sepulveda potius eos servos fieri. Cum opiniones Sepulveda tempore nostro valde iniuriosas esse habentur, tempore suo haud rarae erant. Controversia peracta, Carolus V consilia Casai adoptavit, sed iniuriae et atrocitates plerumque continuabantur.

Epistolarum libri septem (1557).
  • 1521 : Liber gestorum Aegidii Albornotii (Boloniae) Textus apud Monacenses
    • (Francisco Antonio Docampo, interpr.) : Historia dela vida y hechos dell' illvstriss. y reverendiss. señor Cardenal Don Gil de Albornoz, legado general de Italia, arçobispo de Toledo, y fundador del muy Insigne Collegio de S. Clemente de los Españoles de Bolonia (Boloniae, 1612) Textus apud Monacenses; alibi
  • 1522 (interpres) : Aristotelis Parva naturalia
  • 1523 : Dialogus de appetenda gloria, qui inscribitur Gonsalus Textus apud Monacenses
  • 1526 : De fato et libero arbitrio Textus apud Monacenses
  • 1527 (interpres) : Alexandri Aphrodisiei Commentaria in duodecim Aristotelis libros de prima philosophia Textus apud Monacenses
  • 1532 : Antapologia pro Alberto Pio in Erasmum (Textus apud Google Books) (Textus apud Google Books)
  • 1535 : De convenientia militaris disciplinae cum Christiana religione dialogus, qui inscribitur Democrates Textus apud Monacenses
  • 1535 : Democrates alter sive de iustis belli causis
  • Ante 1541 : De ritu nuptiarum & dispensatione
  • 1541 : Opera nuper ... recognita Textus apud Gallica
  • 1546 : De correctione anni mensiumque Romanorum (Textus apud Google Books)
  • 1548 (interpres) : Aristotelis De republica libri VIII (versio Latina) Textus apud Monacenses Textus apud Gallica
  • 1552 (cum Bartholomaeo Casao) : Aqui se contiene una disputa o controuersia entre el obispo don fray Bartholome de Las Casas ... y el doctor Gines de Sepulveda ... sobre que el doctor contendia que las conquistas de las Jndias contra los Jndios eran licitas, y el opispo por el contrario defendio y affirmo aver sido y ser impossible no serlo tyranicas injustas y iniquas Textus apud Monacenses
  • 1557 : Epistolarum libri septem Textus
  • 1559 : Historia de bello administrata in Italia Textus apud Monacenses
  • 1571 : De regno
  • 1602 : Opera quae reperiri potuerunt omnia Textus apud Monacenses
  • 1993 : De rebus Hispanorum ad novum terrarum orbem Mexicumque gestis, seu De Orbe novo

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Treccani • Большая российская энциклопедия •