Ioannes Bernardus Basedow
Ioannes Bernardus Basedow (natus Hamburgi die 11 Septembris 1724; mortuus est Magdeburgi die 25 Iulii 1790) fuit scriptor paedadogicus, praeceptor, theologus et philanthropus Germanicus. Instititum Philanthropinum Dessaviae ad educationem semper reformandam creavit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Infantia haud facile peracta Basedow gymnasium Ioanneum in urbe natali annis inter 1741 et 1744 frequentavit antequam Lipsiae ex anno 1746 semestres tres theologiae studeret. Studiis aliis coeptis Hammoniae fuit annis inter 1743 et 1753 inspector domesticus apud nobiles quosdam in Holsatia. Kieliae magistratu laureatus est anno 1752 et ex anno 1753 professor de moralibus et artibus bellis creatus est anno 1753. Postea insuper theologiam docebat in Academia equitum apud Sorö in Selandia. Opus eius praetitulatum »Praktische Philosophie für alle Stände« (Copenhagae 1758) a multis applausum est, cum tractatio quaedam eiusdem temporis de institutione religiosa emendanda »Verbesserung des Religionsunterrichts« litem scriptoriam acrem evocaret. Itaque anno 1761 ad gymnasium Altonam missus est. Scripta ibi exarata philosophiae popularis »Philalethie. Neue Aussichten in die Wahrheiten und Religion der Vernunft etc.« (Altonae 1763–64), »Theoretisches System der gefunden Vernunft« (Altonae 1765), opus theologicum-paedagogicum »Grundriß der Religion, welche durch Nachdenken und Bibelforschen erkannt wird« (Altonae 1764), »Methodischer Unterricht der Jugend in der Religion und Sittenlehre der Vernunft« et »Methodischer Unterricht in der überzeugenden Erkenntnis der biblischen Religion« (Altonae 1764) procellas contra auctorem excitabant. Eodem tempore his rebus praeco atque martyr illuminismi declaratus est. Pecuniam merens dimissus est anno 1768 et postea Basedow omnino studebat educationi reformandae. Quam secundum argumenta Russavii in eius opere Aemilii data praesentabat. Tempore paschali anni 1768 in lucem est prolatum opusculum »Vorstellung an Menschenfreunde und vermögende Männer für Schulen, nebst dem Plan eines Elementarbuches der menschlichen Erkenntnisse« (nova in editione Lipsiae 1894). E commercio epistulari fecundissimo, quod vulgatio operis secum ferebat, creavit opera »Unterhaltungen mit Menschenfreunden« (1768/69) et »Vierteljährige Nachrichten vom Elementarwerk« (1770/71). Scripta praeparatoria operis magni fuerunt anno 1769 opusculum »Endzweck, Möglichkeit und Probe des versprochenen Elementarbuches«, et anno 1770 »Methodenbuch für Väter und Mütter der Familien und Völker«. Denique anno 1774 opus magnum ipsum »Elementarwerk« quattuor in tomis et tabulis centum illustratum venit, quas pinxit Chodowiecki; textus informatorios addidit inter alios Christianus Henricus Wolke.
Id opus a permultis hominibus disputatum est sine effectu concreto in educatione ipsa. Iam anno 1771 Basedow vocationem principis Leopoldi Franscisci Friderici Anhaltii-Dessaviae secutus Dessaviae ideas suas e theoria in praxeis transferre conabatur. Nam ibi anno 1774 portas aperuit institutum educatorium omnino novum nomine Philanthropinum. Praeter Basedow operam paedagogicam in situ dabant Helveti Simon et Schweighöfer et Wolke Geverensis. In principio schola nova a multis laudata est et exemplo fuit aliis scholis condendis et in Germania et in Helvetia. Sed iam anno 1775 inspectio quaedam res multas nimis miras esse statuit. Insuper offensiones et pressiones ad personam accumulabantur ita ut Basedow anno 1778 directionem scholasticam sponte sua sisteret. Neque famuli eius Ioachim Henricus Campe et Wolke rem meliorem reddere quibant. Postea Basedow vixit per vices Dessaviae, Salinis Saxoncis, Lipsiae, Magdeburgi. Praxim paedagogicam negligens denuo ad opera scribenda vertebatur, inter quae theologica praevalebant. Istius epochae sunt opera »Vermächtnis für die Gewissen«, »Urkunde einer neuen Gefahr für das Christentum« (de sic dictis fragmentis Guelpherbytensibus), »Examen in der alten natürlichsten Religion« necnon editio altera operis magni »Elementarwerkes« (1785).
Ingenia
[recensere | fontem recensere]Animus Ioannis Bernardi Basedow fuit divitissimus, excitantissimus, studio vero plenissimus quoad bona indaganda. Pertinacia, suimetipsius continentia, elegantia, dignitas autem saepe deerant. Quod pertinet ad religionem ipse rationem puram omnibus nimis anteposuit. In paedagogicis tamen multa efficere potuit ad usum et magistrorum et discipulorum.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Bernardum Basedow spectant. |
- nexus apud DDB
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Friedrich Wilhelm Bautz, "BASEDOW, Johann Bernhard" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 402–403 (Theodisce)
- Jürgen Overhoff: "...aber mit Lust". - Die Zeit, 30.11.2013