Hieronymus Pragensis
Hieronymus Pragensis, Bohemice Jeroným Pražský (natus Pragae circa annum 1365; supplicio affectus Constantiae die 30 Maii 1416), fuit theologus Bohemus et cum Ioanne Hussio emendator Ecclesiae Bohemicae.
Vita
[recensere | fontem recensere]Nobili genere natus Pragae, Oxoniae, Lutetiae et Heidelbergae theologicis studuit. Anno 1399 magister artium liberalium et baccalaureus theologiae creatus est. Itineribus longis factis Hieronymus anno 1407 in patriam reversus cum amico Ioanne Hus contra hierarchiam ecclesiasticam indignabatur. Ille iam antea in Anglia Ioannes Wycliffe doctrinas cognoverat atque secum volverat. Ioanni in carcerem coniecto statim in auxilium Constantiam acceleravit. Fidem publicam non nactus mense Aprili 1453 Hirschau in Palatinatu Superiore captus est. Constantiae accusatus vis eius fracta est, ut mense Septembri 1415 haereseis imputatas revocaret. Libertate recusata revocationem suam retractavit confitens pietatem atque fidelitatem erga reformationem. Inde die 30 Marii 1416 crematus est.
Lege etiam
[recensere | fontem recensere]- Šmahel, František. 1966. Jeroným Pražský. Pragae.
- Šmahel, František. 1982. Univerzitní kvestie a polemiky Mistra Jeronýma Pražského, Acta Universitatis Carolinae Pragensis. Historia Universitatis Carolinae Pragensis, 22.
- Friedenthal, Richard. 1984. Jan Hus: Der Ketzer und das Jahrhundert der Revolutionskriege. Monaci.