Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Hector Berlioz

E Vicipaedia
Wikidata Hector Berlioz
Res apud Vicidata repertae:
Hector Berlioz: imago
Hector Berlioz: imago
Hector Berlioz: subscriptio
Hector Berlioz: subscriptio
Nativitas: 11 Decembris 1803; La Côte-Saint-André
Obitus: 8 Martii 1869; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Louis-Hector Berlioz

Familia

Genitores: Louis Berlioz;
Coniunx: Harriet Smithson
Proles: Louis Berlioz

Memoria

Sepultura: Montmartre Cemetery
Hector Berlioz, a Signol anno 1832 pictus

Ludovicus Hector Berlioz[1] (natus in La Côte-Saint-André Isarae 11 Decembris 1803; mortuus Lutetiae die 8 Martii 1869) fuit compositor Romanticus et iudicus musicae Francicus, pro suis compositionibus Symphonia phantastica (Francice Symphonie fantastique) et Grande messe des morts (Requiem) optime notus. Troiani est opera eius maximi momenti. Berlioz in Commentario de Orchestratione hodiernam orchestram formare adiuvit. Ad nonnulla opera sua producenda ingentem exsecutorum numerum postulavit; ipse conductor nonnullos concentus cum plus quam mille musicis perfunctus est.[2] Composuit circa quinquaginta carmina. Auctoritas eius in addito? Romanticismi aucto magni momenti erat, praecipue in compositoribus sicut Ricardus Wagner, Nicolaus Rimsky-Korsakov, Franciscus Liszt, Ricardus Strauss, et Gustavus Mahler.[3] Magna etiam erat sua auctoritas in conductores.

Pars photogrammatis carte de visite Hectoris Berlioz a Franck, Lutetiae, ca. 1855

Ab anno 1826 musicae studuit apud Conservatorium Parisiense.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Francice Louis-Hector Berlioz baptizatus. Vide MacDonald, "Berlioz, (Louis-)Hector," New Grove, 2:581.
  2. "Classic FM". Classic FM .
  3. Blas Matamoros – "Hector Berlioz: Un genio Francés", commentarius a Grupo Santillana et La Nación editus (Buenos Aires, 2004).

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
  • Pagina Hectori Berlioz dicata, apud situm hberlioz.com (Francogallice, Anglice)
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!