Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Hagermarsch

E Vicipaedia
Wikidata Hagermarsch
Res apud Vicidata repertae:
Hagermarsch: insigne
Hagermarsch: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°38′0″N 7°17′0″E
Numerus incolarum: 404
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Aurich, Hage

Geographia

Superficies: 22.32 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Hagermarsch: situs
Hagermarsch: situs
Hagermarsch vicus ex aere visus
Schola antiqua Hagermarsch

Hagermarsch est commune circuli Aurich in Frisia Orientali atque Saxonia Inferiore ad Mare Germanicum situm. Ad commune etiam vici Hilgenriedersiel, Theener atque Junkersrott pertinent. Cum aliis parvis communibus ad Hage commune generale se coniunxit.

Hagermarsch anno 1719 nomine Hager Marsch primo in actis descriptum est. Diu Hagermarsch ad Ducatum Frisiae Orientalis pertinuit, annis 1744 ad usque 1806 ad Borussiam, tum ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Hagermarsch Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Hagermarsch pars novi Circuli Norden factum est. Ab anno Hagermarsch 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1969 Hagermarsch cum aliis communibus parvis commune generale Hage condidit, ut administratio melior fieret. Anno 1977 Hagermarsch circulo Norden dissoluto ad circulum Aurich transiit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hagermarsch spectant.