Holocaenum
Holocaenum[1] (scil. "aevum"; a Graeco ὅλος 'totus' + καινός 'novus') est ultima epocha geologica et series stratigraphica Kaenozoica, quae post Pleistocaenum annorum fere 11.7 milium ante praesentem incepit et usque tempora nostra continuit. Aevum palaeontologicum recens cum Holocaeno congruit. Quidam nihilominus aevum novissimum Anthropocaenum recognoscunt, nuper inceptum, quo species aliae fere omnes sub effectu operum humanorum evolvunt.
Tres aetates geologicas vel stadia stratigraphica comprehendit, quae ab infimo ad supremum sunt Groenlandium, Northgrippium, Meghalayum. Post inquisitiones Axel Blytt et Rogerii Sernander,[2] recentius e vestigiis paludis Lethrensis in Dania confirmatas,[3] Holocaenum in chronozonas quinque ordinari solet, videlicet Praeboreale ab anno fere 11 700 a.p., Boreale ab 10 000, Atlanticum (in "Atlanticum anterius" et "Atlanticum plenum" divisum) ab 9000 et 8000, Subboreale ab 5800, Subatlanticum ab 2500.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide Robertum Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) p. 7 (Paginae selectae apud Google Books)
- ↑ Blytt (1876); Sernander (1908); Mangerud (1982)
- ↑ Schrøder et al. (2004)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- A. Blytt, Essay on the immigration of the Norwegian flora. 1876
- F. Gradstein, J. Ogg, A. Smith, edd., A Geologic Time Scale 2004. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2004 Textus
- Jan Mangerud, "The chronostratigraphical subdivision of the Holocene in Norden: a review" in Striae vol. 16 (1982) pp. 65-70
- Jan Mangerud et al., "Quaternary Stratigraphy of Norden, a proposal for terminology and classification" in Boreas vol. 3 (1974) pp. 109–126
- N. Schrøder, L. Højlund Pedersen, R. Juel Bitsch, "10,000 Years of Climate Change and Human Impact on the Environment in the Area Surrounding Lejre" in Journal of Transdisciplinary Environmental Studies vol. 3 no. 1 (2004)
- R. Sernander, "On the evidence of post-glacial changes of climate furnished by the peat mosses of northern Europe" in Geologiska Föreningens i Stockholm Förhaldlinger vol. 30 (1908) pp. 365-478
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Holocene Epoch" apud Timescale Foundation
Terreneuvium • Series Cambria 2 • Maolingium • Furongium • Ordovicium inferius • medium • superius • Llandoverium • Wenlockium • Ludlowium • Pridolium • Devonium inferius • medium • superius • Mississippium inferius • medium • superius • Pennsylvanium inferius • medium • superius • Cisuralium • Guadalupium • Lopingium • Triassicum inferius • medium • superius • Iurassicum inferius • medium • superius • Cretaceum inferius • superius • Palaeocaenum • Eocaenum • Oligocaenum • Miocaenum • Pliocaenum • Pleistocaenum • Holocaenum Capsae cognatae: Aeones • Aerae • Periodi • Epochae • Aetates geologicae = Aeonothemata • Aerathemata • Systemata • Series • Stadia stratigraphica | |