Evolutio hominis
Evolutio hominis est evolutionis biologicae pars quae genus hominum spectat. Multa de hac evolutione usque hodie manent incerta, quod indicia aliquantum infecta sunt, sed per explorationes archaeologicas et probationes scientificas sicut ascriptiones C-14, multi eventus quibus genus Homo ortum est fere adamussim deducti sunt.
Primates prius in arboribus silvarum vivebant, sed abhinc annorum 20 000 000 fere, primi vitam terrestrem degere coeperunt.
Sahelanthropus tchadensis et Orrorin tugenensis, qui abhinc annorum 6 000 000 fere vixerunt, fuerunt prima familiae Hominidarum species. Africa est proprius evolutionis hominidarum familiae et eorum generum locus.
Abhinc annorum 6 000 000 fere, hominidae fuerunt iam similes hominibus. Eius temporis Australopithecus afarensis nobis notus est. Postea Australopitheci robustus, africanus, boiseique evoluti sunt. Australopitheci fuerunt bipedes; volumen cerebri fuit circiter 500 centimetrorum cubicorum, quod est proximum cerebri volumini generis Pongonis.
Prima generis Hominis species fuit Homo rudolphensis, qui abhinc annorum 2 000 000 fere vixit. Aliae generis Hominis species abhinc annorum 2 000 000 vel 1 000 000 fuit Homo habilis et Homo erectus. Cerebri volumen speciei Hominis rudolphensis fuit circiter 775 centimetrorum cubicorum.
Homo erectus fuit species hominum antiquorum cerebro maximo affecta. Volumen cerebri circiter fuit 900 centimetrorum cubicorum. Anatomia fuit similior modernae quam in aliis speciebus eiusdem temporis.
Illa species fuit quae prima ex Africa in alios continentes migravit. Inventa sunt exemplaria non modo in Africa, sed etiam in Asia (Iava, ubi specimen fuit quod specimen proprium speciei est) et in Europa (ante 1 000 000–100 000). Homo erectus in Europam migravit, ubi notus est ut Homo antecessor.
Ex Homine erecto, species evolutae sunt:
- Homo sapiens sapiens, qui speciei Europaeae et Africanae est.
- Homo floresiensis, qui fuit Asiaticus.
Ex Homine antecessore, species evolutae sunt:
- Homo heidelbergensis, qui fuit Europaeus
- Homo neanderthalensis, qui fuit etiam Europaeus et ex homine heildelbergense provenit.
Homo antecessor aut Homo heidelbergensis aut Homo sapiens neanderthalensis in Europa non fuerunt maiores quam homines Europaei hodierni. Africa fuit cunabula Hominis sapientis sapientis. Exemplaria prima ante duo centena milia annorum in Africa vixerunt. Circiter ante centum milia annorum, Homo sapiens sapiens in Europam advenit et in Asiam. Circiter ante 30 000 annorum, Homo sapiens sapiens ex Asia in Americam septentrionalem migravit.
Nonnulli homines inscii, qui creationistae nominantur, de evolutione specierum dubitant, sed potius clamant hominem, animalia, plantas intra tempus breve a divinitate creatos esse, ut narratur, exempli gratia, in eorum Biblia Sacra, in primo capite libri Genesis.
Genera et species hominidarum
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Eleanor M., L. Scerri, et al. 2018. "Did Our Species Evolve in Subdivided Populations across Africa, and Why Does It Matter?" Trends in Ecology and Evolution, 11 Iulii 2018.
Nexus interni
- Adaptatio
- Aevum praehistoricum
- Aggressionismus
- Cultus humanus
- Evolutio culturalis
- Historia mundi
- Potestas ignis
- Scientia humana
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs interretialis. Archaeologyinfo.com.
- Situs interretialia. Modernhumanorigins.com.
- De evolutione hominis. PBS.