Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Denarius

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia


Prima linea: c. 157 a.C.n. Respublica Romana, c. 73 Vespasianus, c. 161 Marcus Aurelius, c. 194 Septimius Severus.

Secunda linea: c. 199 Caracalla, c. 200 Iulia Domna, c. 219 Elagabalus, c. 236 Maximinus Thrax

Denarius (-i, m.)[1] fuit nummus argenteus, quem secundo bello Punico primum Romani percusserunt, nec ante annum 238 omiserunt. Denos asses aeneos valebat, unde nomen. Post circiter septuaginta annos, sedecim asses valere coepit. A Caesare Augustoque principibus, aureus nummus viginti quinque denarios valens percussus est, qui omnium Romanorum nummorum plurimum valebat.

Postea Carolingi quoque similem nummum argenteum cuderunt, cui Romanorum imitandorum causa nomen denario fuit.

Denarius a Gaio Marcio Censorino anno 88 a.C.n. signatus. Capita coniuncta regum Anci Marcii et Numae Pompili ibi expressa sunt, quia gens Marcia originem suam a rege Anco Marcio ducere praetendebat, qui et ipse cum Numa cognatus fuerat.

Sub consulibus

[recensere | fontem recensere]

De pondere et valore

[recensere | fontem recensere]

Romani Secundo bello Punico, postquam Hannibalem in Italia meridionali continebant atque Siciliam receperant, novum nummum argenteum proprie Romanum, qui non iam ad drachmam Graecam exigebatur ut antea quadrigatus vel didrachma, sed ad libram Romanam, circa 212/211 a.C.n. creaverunt atque denarium vocaverunt, quia decem asses valebat. Pendere enim debebat septuagesimam secundam librae partem, id est quattuor scripula (circiter 4gr.52). Eodem tempore etiam divisiones denarii cuderunt, quinarium[2] et sestertium[3]. In nummis exprimebantur ex una parte caput galeatum deae Romae, ex altera Dioscuri pileati equitantes cum stellis supra capitibus. Inscribebatur praeterea X (sc. asses) et ROMA.

Denarius tertii saeculi a.C.n. X = denarius.

Iam tertio saeculo exeunte leviores esse solebant et secundo ineunte iustum pondus redactum est ad 82am partem librae (circiter 3gr.96), ut alii volunt quia efficit tria scripula et dimidium, ut alii ad 84am partem (circiter 3gr.87) quia mutationes in ponderibus per duodenas partes fieri solent. Denarii servati inter 3gr.30 et 4gr.10 pendunt, saepius tamen inter 3gr.60 et 3gr.95. Post secundum bellum Punicum emissiones annuae modicae fuerunt atque adeo inter 167 a.C.n. et 157 a.C.n. (id est post victoriam de Macedonibus et rege Perseo) omnino cessavisse videntur. Postea emissiones maiores in annum creverunt, praecipue bellis civilibus.

Ante annum 141 a.C.n., denarius sedecim asses valere coepit (as tum uncialis erat, id est unciam pendebat). Etenim XVI legitur in denario C. Valerii Flacci, qui eo anno cusus creditur ac Plinius de mutatione valoris certo anno non tradito scripsit. Nihilominus, post eum annum, nonnulli denarii adhuc notam X praebent: mox tamen per aliquot annos in omnibus monogramma (X cum virga iacente in medio) XVI significans conspicitur. Ipse Plinius scribit in stipendio militum denarium decem asses semper valuisse.[4]

De figuris impressis.

[recensere | fontem recensere]
Gaius Iulius Caesar in denario anno 44 a.C.n. a Lucio Aemilio Buca percusso. Primus caput suum in nummis ponere ausus est. Ex aversa parte Venus Genetrix sceptrum et victoriolam tenet.

Ineunte secundo saeculo nomen magistatus monetarii in nummis apparuit, primo sub forma monogrammatis, deinde paene omnibus litteris suis inscriptum. Item in locum Pollucis et Castoris Diana/Luna et mox dea Victoria bigis vecta expressa est : qui denarii ab auctoribus antiquis bigati appellati sunt (ut antea quaedam didrachmata quadrigati appellati erant quia quadrigas in aversa parte praebebant). Nihilominus denarii ordinarii erant.

Ab annis 140/130 a.C.n. tresviri monetales figuras et notas ipsi elegerunt, unde magna varietas orta est[5] : dei et deae, heroes mythologici, templa, aedificia, cives suffragium in urnam deicientes, insignia imperii, ludi circenses etc. Nam etsi iuvenes etiam tum erant (unus e primis magistratibus cursus honorum erat), e magnis gentibus oriundi esse solebant. Itaque maiores suos (veros vel suppositos) celebrabant necnon eorum facta gloriosa et munera erga populum. Sic futura comitia parabant. Nonnumquam etiam figurae ad nomen vel cognomen monetarii alludebant : exempli gratia Gaius Vibius Pansa caput dei Panis in denariis suis ponebat, quia primae litterae cognominis sui erant (Pansa). Primus tamen Gaius Iulius Caesar suam effigiem vivus ponere ausus est anno 44 a.C.n., paulo ante mortem. Antea non licebat.

De Provinciis

[recensere | fontem recensere]
Denarius Oscae percussus a Domitio Calvino, cum proconsul Hispaniae esset. 39-37 a.C.n. Nihilominus caput barbatum iuvenile adhuc simile est denariis Ibericis secundi saeculi.

Post secundum bellum Punicum civitates Graecas in Italia et Sicilia proprios nummos cudere ut antea fecerant Romani non iam passi sunt. Contra veteres monetas conflabant ut ex eis denarii fierent. Ita denarius moneta totius Italiae fuit : sic civitas Romana praepotentiam suam tam oeconomicam quam militarem praeferebat. Idem fecerunt in provincia Africa post Carthaginem deletam (anno 146 a.C.n.).

Contra in Hispania et in Gallia (Cisalpina et postea Narbonensi) denarii iuxta emissiones monetarias indigenas in thesauris reperiuntur. Iberici denarii fuerunt usque ad Sertorianum bellum : pondere et argento similes erant denariis Romanis sed litteris Ibericis inscripti nomen urbis ubi cusi erant praeferebant : praecipua officina Osca fuit. Eaedem figurae plerumque in eis expressae erant : ex una parte caput barbatum iuvenis (Hercules?), ex altera eques hastam tenens. Unde numismatistae hoc genus monetae "denarios cum equite" appellant. In Gallia tam Cisalpina quam Transalpina imitationes monetae Massiliensis in usu fuerunt iuxta denarios et quinarios Romanos usque ad annum circiter 50 a.C.n.. Pondere saepe similes erant quinario Romano.

Denarius Gaii Cassii Longini, ex officina militari anno 42 a.C.n.

Postquam in provinciam Romanam anno 146 a.C.n. redactae sunt, civitates Graeciae proprios nummos cudere perrexerunt tamquam si nihil novi evenisset. Nec ante Sullanam aetatem et bellum Mithridaticum denariorum magnus numerus in Graeciam penetravit. Romani et ipsi cum in Graecia morabantur nummis Graecis utebantur. At bellis civilibus imperatores Romani, Pompeiani primo et postea Brutus et Cassius, ingentem numerum denariorum ad stipendium militum in castrensibus officinis cudi fecerunt, ita ut denarius moneta argentea Graeciae quoque ex eo tempore fuerit.

Item in Asia post mortem Attali III qui regnum Romanis legavit, non cessavere emissiones cistophorum[6] omnino similium prioribus, tam Ephesi quam Pergami signatorum : Marcus Antonius et ipse, cum orientali parti imperii praefectus est cistophoros sua effigie percussit. Quod factum et Augustus imitatus est. Nec in Asia nec in Syria, ubi tetrachma cudebantur, denarius in usu communi tunc temporis fuisse videtur.

De denariis subaeratis et serratis

[recensere | fontem recensere]
Denarius serratus circa 79 a.C.n. percussus : ex una parte caput Dianae cum arcu et pharetra. Ex altera Victoria bigis vecta, palmam et coronam tenens. Bigatus quoque dici potest.

Numismatistae saepe inveniunt denarios subaeratos dictos, qui sub tenui lamina argenti aes vel etiam ferrum occultant. Non semper a falsariis cusi sunt, ipsi magistratus et imperatores Romani hoc genere fraudis uti solebant, maxime quidem bellis civilibus et rei publicae angustiis. Ipse Plinius scripsit : "miscuit denario triumvir Antonius ferrum, miscent aera falsae monetae"[7]. Unde popularitas Mari Gratidiani orta est, qui legem de probanda publice pecunia tulit.

Quapropter nonnulli numismatistae (iam a sedecimo saeculo) putant denarios serratos dictos ideo institutos esse ut fraudes monetariae facilius detegerentur. Denarii serrati non levem circuitum ut ceteri praebent sed incisuras et dentes, velut ora serrae cuiusdam. Quod si ea causa fuit, propositum certe non effectum est ! Itaque alii putant de mero ornamento inibi agi.

Primi denarii serrati anno tantum 118 a.C.n. cusi sunt. Deinde prima parte primi saeculi a.C.n. maxime emissi sunt ac postea mos ille omnino omissus est. De denariis eisdem notis eodem anno ab eodem magistratu signatis, nonnumquam alii sunt serrati, alii non serrati.

Sub imperatoribus

[recensere | fontem recensere]
Denarius imperatoris Othonis.

In re nummaria ab imperatore Augusto instituta[8] denarius pondus et valorem servavit. Haec tum monetarum ratio fuit :

Haec ratio per duo saecula remansit nisi quod pondus denarii a Nerone ad 96am partem librae redactum est (circiter 3gr.38 = 3 scripula = drachma Neapolitana). Praeterea denarius consulum ex argento puro fuerat: primo saeculo p.C.n. exeunte, parva pars aeris? immixta est. Imperatores interdum pollicebantur sese "bonam monetam" reddituros et per breve tempus ita faciebant. Nihilominus, pars argenti per secundum saeculum usque decrevit et imperante Septimio Severo pars media tantum denarii ex argento erat. Sub filio successore difficultates creverunt ob penuriam argenti (metalla Hispanica exhausta erant) et crescentia expensa. Obviam ire vilitati monetae temptavit Caracalla dum novum "argenteum" nummum ex suo nomine Antoninianum appellatum anno 215 instituit, qui duos denarios quidem valebat sed dimidio tantum gravior erat (circiter 5 gr. pendebat). Ita fiscus lucrum faciebat quod pars argenti eadem atque in denario remanebat. Nec primo feliciter evenit : iam anno 219 Antoniniorum emissiones cessavere. Sed anno 238 imperatores Pupienus, Balbinus et Gordianus III principem locum antoniniano dederunt atque ingentem numerum percusserunt ; simul denariorum emissiones omnino omiserunt ; post aliquot annos (circa 250 ?) denarii conflati sunt, ut ex eis antoniniani fierent. Postea si nonnumquam nummi denariorum similes percussi sunt, numismata potius ad magnos eventus celebrandos quam vera moneta fuisse videntur.

Sub Carolingis et in regno Francorum

[recensere | fontem recensere]
Denarius Caroli Magni Tolosae percussus. 1,19gr.

Denarius (saltem nomine tenus) imperio Romano superstes fuit : nam Carolingi argenteum nummum parvum et levem (inter 1 et 2gr.) cudi fecerunt, cui nomen denario erat. Postea in Francogallorum regno multi et varii nummi fuere (multi et varii denarii quoque!) usque ad magnas Res Novas anni 1789, sed semper eadem haec ratio suberat :

Libra (sive Turonensis sive Parisiensis) = 20 solidi, 1 solidus = 12 denarii, itaque una libra = 240 denarii.

Ita non tantum nummus erat denarius sed etiam moneta rationalis.

De quibusdam nominibus hodiernis et derivatis.

[recensere | fontem recensere]

In linguis Romanicis verbum denarius saepe latiorem sensum accepit atque significat "pecuniam, argentum" : Italiane denaro, Hispanice dinero, Lusitanice dineiro. Eadem significatio reperitur in nonnullis locutionibus veteribus Francogallicis : les deniers publics = argentum publicum, payer de ses deniers = ex suo solvere, le denier du culte = pecunia a fidelibus parocchiali curato donata...

In linguam Arabicam quoque receptus est, ubi olim nummum aureum designabat. Hodie est moneta plurium civitatum sub forma dinar : denarii sunt in Iraco, Iordania,Tunisia, Algeria, Libya, Serbia[9], ...

  • Burnett Andrew 1988, La Numismatique romaine, Parisiis, Errance. ISBN 2-903442-69-X.
  • Crawford, Michael H. 1985. Coinage and Money under the Roman Republic. Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7.
  • Rainer Albert, Die Münzen der römischen Republik, 2003.
  • Zehnacker, Hubert. 1973. Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). Romae: École française de Rome; Lutetiae: diffusion de Boccard.

Plura de typis in nummis vulgatis legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. Scilicet denarius nummus. Forma primo adiectiva fuit, deinde ex usu frequenti nomen factum est.
  2. Dimidiatus denarius.
  3. Quarta pars denarii.
  4. Quod varie intellectum est atque profecto difficile intellectu est.
  5. Etiam caput galeatum Romae secundo saeculo exeunte omissum est.
  6. Hic nummus circiter 13gr. pendebat nex ex puro argento factus erat. Tribus fortasse denariis permutabatur.
  7. Historia Naturalis XXXIII,132. Cf ibid. XXXIII,13. Petronius, Satiricon 56 : Nummularius qui per argentum aes videt...
  8. Circa annum 23 a.C.n., ut eruditi nonnulli volunt.
  9. Moneta Iugoslaviae fuerat.

Nexus interni