Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

De arte poëtica (Aristoteles)

E Vicipaedia
De arte poëtica liber Arabice conversus (circa saeculum X)

De arte poëtica (Graece Περὶ Ποιητικῆς) est parvus Aristotelis tractatus, quo philosophus artem poëticam analytice dispiciebat, tam quod ad mythi structuram, quam quod ad elocutionem pertinet. In parte servata de tragoedia et poësi epica tantum agitur: secundum librum excidisse putatur, qui de comoedia et iambis disserebat[1]. Certe praeclara est Aristotelica tragoediae finitio tamquam actionis gravis dramatica imitatio (Graece μίμησις), quae per terrorem et misericordiam purgationem (Graece κάθαρσις) apud spectatores efficit[2]. Item carmen epicum actionis gravis narrativam imitationem esse ad eundem finem idoneam dicebat. Tragoedia et poësis epica homines meliores quam spectatores describunt, comoedia vero et iambi peiores[3].

De posteritate

[recensere | fontem recensere]

Hoc Aristotelis opusculum antiquitus parum divulgatum est. Nec commentarios novimus et testimonia rarissima sunt. Ipse textus difficilis[4] est nec ad publicationem perpolitus esse videtur, sed lectioni ad Lycei discipulos destinatae propior est, saepe repetitae et interpolatae. Exempli gratia Horatius in Arte poetica sua Aristotelem ignorat[5]. Nihilominus circa sextum saeculum versio Syriaca facta est hodie deperdita, e qua interpretatio Arabica hodie exstans enata est[6]. Haec Arabica versio hodie ad genuinum textum restituendum editoribus satis utilis est. Quin etiam doctus vir Averroes commentarium suum texto adposuit[7]. Rursus renascentiae litterarum tempore fortuna huius libri mira fuitː iam quinto decimo saeculo Georgius Valla eum Latine vertit, deinde editio princeps Graeca anno 1508 apud Aldum Manutium Venetiis in lucem prodiit et sedecimo saeculo commentarii multiplicati sunt Francisci Robortelli[8], Vincentii Madii[9], Petri Victorii[10], Ludovici Castelvetro[11]... Accessit etiam nova interpretatio Latina curante Alexandro Paccio[12]. Castelvetro ex opusculo Aristotelico trium (actionis, loci, temporis) unitatum regulam eduxit, quae in aesthetica theatri classici apud Francogallos tanti momenti erat. Sub Aristotelis auctoritate ponebatur, quamquam in eius textu non ita firmiter enuntiata invenitur.

  1. Hic secundus liber amissus Humberto Eco mythistoriae clarissimae Il nome della rosa argumentum inspiravit. Ipse Aristoteles in Arte rhetorica (1372a necnon 1419b=III.18.7) ad eum alludere videtur
  2. Cap. 6 1449b: Ἔστιν οὖν τραγῳδία μίμησις πράξεως σπουδαίας καὶ τελείας μέγεθος ἐχούσης, ἡδυσμένῳ λόγῳ χωρὶς ἑκάστῳ τῶν εἰδῶν ἐν τοῖς μορίοις, δρώντων καὶ οὐ δι᾽ ἀπαγγελίας, δι᾽ ἐλέου καὶ φόβου περαίνουσα τὴν τῶν τοιούτων παθημάτων κάθαρσιν.
  3. Cap.2 1448aː ἡ τραγῳδία πρὸς τὴν κωμῳδίαν διέστηκεν· ἡ μὲν γὰρ χείρους ἡ δὲ βελτίους μιμεῖσθαι βούλεται τῶν νῦν.
  4. Jean Festugière, "Sur le texte de la « Poétique » d'Aristote", Revue des Études Grecques, 1954ː 252-258.
  5. Eius praecepta a doctrina Aristotelica non multum aberrant, sed alium auctorem secutus est. Ita Porphyrio scholiastaː Congessit praecepta Neoptolemi Pariani de arte poetica non quidem omnia sed eminentissima.
  6. D. Margoliouth, Analecta orientalia ad Poeticam Aristoteleam, Londinii, 1887
  7. Rhetorica Aristotelis cum fundatissimi artium & theologie doctoris Egidij de Roma luculentissimis commentarijs nunc primum in lucem editis necnon Alpharabij compendiosa declaratione. Addita eiusdem Aristotelis Poetica cum magni Auerroys in eandem summa nouissime recognite. cunctisque erroribus castigate ... Venetiis, 1515.
  8. Francisci Robortelli Utinensis in librum Aristotelis de arte poetica explicationes. Qui ab eodem authore ex manuscriptis libris, multis in locis emendatus fuit, ut jam difficillimus, ac obscurissimus liber à nullo ante declaratus facilè ab omnibus possit intelligi, Florentiae, 1548. Editio Basileensis, 1555 Susanna Villari, 2016
  9. Vincentii Madii Brixiani et Bartholomaei Lombardi Veronensis in Aristotelis librum de poetica communes explanationes: Madii vero in eundem librum propriae annotationes..., Venetiis, 1550.
  10. Petri Victorii commentarii in primum librum Aristotelis De arte poetarum. Positis ante singulas declarationes Graecis vocibus auctoris: iisdemque ad verbum Latine expressis. Accessit rerum & verborum memorabilium index locupletissimus, Florentiae, 1573. Secunda editio. Editio 1560
  11. Poetica d'Aristotele vulgarizzata, et sposta per Lodovico Castelvetro. Riveduta, & ammendata secondo l'originale, & la mente dell'autore, Basileae, 1576. Reeditio volumen I Reeditio volumen II
  12. Aristotelis Poetica, per Alexandrum Paccium, patritium Florentinum, in Latinum conversa, Venetiis, 1536

Editiones et versiones

[recensere | fontem recensere]
Aristotelis Poetica sedecimo saeculo explicata
  • Aristoteles latinus, XXXIII, De Arte poetica, Guillelmo de Moerbeke interprete, edidit Erse Valgimigli, reviserunt praefatione indicibusque instruxerunt Ætius Franceschini et Laurentius Minio-Paluello, Desclées de Brouwer, 1953 Recensio critica Haec Latina interpretatio tredecimo saeculo facta est.
  • Collection des universités de Franceː Aristote. Poétique. Texte établi et traduit par Hardy, Les Belles Lettres, 1932 Recensio critica
  • Roselyne Dupont-Roc et Jean Lallot, La poétique / Aristote ; le texte grec, avec une traduction et des notes de lecture, Seuil, 2011 (prima editio 1980) Recensio critica
  • Rudolfus Kassel,Aristotelis de arte poetica liber recognovit brevique adnotatione critica instruxit..., Oxonii, E Typographeo Clarendoniano, 1965 Recensio critica Altera recensio critica
  • Petri Victorii commentarii in primum librum Aristotelis De arte poetarum. Positis ante singulas declarationes Graecis vocibus auctoris: iisdemque ad verbum Latine expressis. Accessit rerum & verborum memorabilium index locupletissimus, Florentiae, 1573. Secunda editio. Editio 1560

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]