Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Gustavus Trunk

Latinitas bona
E Vicipaedia
Gustavus Trunk circa annum 1927

Gustavus (Theod. Gustav) Trunk (natus 24 Iulii 1871 vico Waldprechtsweier (Badenia), mortuus 23 Aprilis 1936 Carolsruhae) vir publicus Badeniae et sodalis Centri factionis fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Pater eius magister fuit. Ipse diversas scholas frequentans ad maturitatem adeptus est. Deinde Berolini et Heidelbergae iurisprudentiae studebat et doctor promotus est. Deinde ab anno 1900 Carolsruhae causidicus laboravit.

Anno 1897 uxorem duxit, a qua filium et filiam habuit. Uxor anno 1929 mortua est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Trunk, qui sodalis Centri factionis fuit, postea et praeses factionis Carolsruhae erat. Annis 1911 - 1919 decurio urbis erat, annis 1919 - 1930 legatus senatus terrae Badeniae. Anno 1918/1919 administer victus, annis 1919 - 1928 administer iustitiae fuit. Tria tempora et praeses Badeniae erat:

Anno 1929 acriter vituperatus est, quod possessoribus fabricae Sigarellorum vectigalia remisit. Deinde omnes magistratus reliquit atque deinde iterum causidicus operam dedit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]