Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Gladiator (pellicula)

E Vicipaedia
Gladiator (2000)
Gladiator
DispositorRidley Scott
ScriptorDavid Franzoni
Ioannes Logan
Gulielmus Nicholson
Primi actoresRussell Crowe
Ioachim Phoenix
Connie Nielsen
Olivarius Reed
Radulphus Moeller
Ricardus Harris
CompositorIohannes Zimmer
Lisa Gerrard
Duratio154 min.
LinguaAnglica

Gladiator est pellicula a Ridley Scott moderata, annoque 2000 edita. Primi histriones fuerunt Russell Crowe, Ioachim Phoenix, Connie Nielsen, Olivarius Reed, Djimon Hounsou, Derek Jacobi, et Ricardus Harris.

Officinae cinematographicae Ruscisilvae in vico Californiensi pelliculas historicas fabricant et edunt; confer exempli gratia pelliculam Ben-Hur appellatam vel recentis temporis pelliculam de Gladiatore. Quandocumque pelliculae sive a Hollywood sive ab aliis domibus editoriis cinematographicis eduntur, saepe postea disputatur, utrum fabulae veritatem historicam reddant an opiniones hodierni temporis fictam historiam producant. Eo modo etiam de pellicula Gladiator facta disputatur.

Marcus Aurelius (in pellicula imperator grandis natu) enim vero vir benemorius atque vir civilis egregius erat. Commodus filius Marci matrem sequebatur (quae non raro servos adtingebat), vir luxuriosus erat, placibilis habitu, evalido corpore, catus armis. Alia eminentia Commodi incerta sunt.

Digressiones ab historiae fide

[recensere | fontem recensere]

Non evenisset Maximum removere.Stapes quingentis annis inventus est post res gestas quae in Gladiatore narrantur.Personae Gladiatoris spectaculi sedule disputant de necessitate democratiae, de traditione Romani senatus et de ceteris.Ut democratia verbum Graecum antiquum sit, tamen magna pars populi et in Graecia et in Imperio Romano liberi hodierno sensu non erant et eiusmodi rem ne animo quidem excogitare possent.

  • "Quod facimus in vita, in aeternum resonat." --Maximus.
  • "Mihi nomen est Maximus Decimus Meridius, praefectus copiarum septentrionis, dux legionum Felix, servus fidelis veri imperatoris Marci Aurelii, pater filii interfecti, vir mulieris interfectae, atque eorum mortem ulciscar in hac vita aut postera in vita."

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]