Nothing Special   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Baldus (Macaronicon)

E Vicipaedia

"Baldus" est poema Latinum macaronicum Theophilo Folengo Italo auctore, in eius Macaronea insertum, hexametris scriptum, quod de Baldo quodam viro agit. Prima editio anno 1517 prodit; editio integra post auctoris mortem anno 1552 divulgata est.

Baldus est Reinaldi viri fabulosi (vide Rolandum) nepos, non autem in Francia, sed ruri Mantuano natus (ut scriptor ipse), qui consuetudinem cum grege monstrorum scelestorum iungit et totum agrum terrent.

Poematis exordium

[recensere | fontem recensere]
Phantasia[1] mihi plus quam phantastica venit
historiam Baldi grassis[2] cantare Camoenis,
altisonam cuius phamam[3] nomenque gaiardum[4]
terra tremat[5], baratrumque metu sibi cagat adossum.[6]
  1. scilicet res mente ficta, e Graeco φαντασία (cf. Latine phantasia, i.e. imaginatio)
  2. scilicet crassis
  3. scilicet famam
  4. Italice gaiardo significat validus
  5. scilicet tremit, nam verbum Latinum tremere Italice tremare factum est
  6. cagare scilicet cacare, Italice addosso significat super se ipsum; quae duo verba Italica iuncta (cagarsi addosso) significant adeo metuere, ut cacet

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]